라틴어 문장 검색

Et factum est, cum percrebruisset regis imperium, et iuxta mandatum illius multae virgines pulchrae adducerentur Susan et Egeo traderentur, Esther quoque in domum regis in manus Egei custodis feminarum tradita est.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장8)
In die illa deficient virgines pulchrae et adulescentes in siti.
(불가타 성경, 아모스서, 8장13)
quid loqvar aut scyllam nisi quam fama secuta est Scyllae duae fuerunt, una Phorci et Creteidos nymphae filia, virgo pulcherrima.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 741)
numquam virginem pulchriōrem vīdī quam eam.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Horiātiae nūptiae25)
Nomine siqua suo fando pervenit ad aures Deianira tuas - quondam pulcherrima virgo multorumque fuit spes invidiosa procorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 4:5)
Clara decore fuit proles Elateia Caenis, Thessalidum virgo pulcherrima, perque propinquas perque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille), multorum frustra votis optata procorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 22:1)
sunt et virginibus pulcherrima praemia nostris:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2364)
Virgo pulchra;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 2100)
si Bacchus amator dotali potuit caelum signare corona, cur nullis virgo redimitur pulchrior astris?
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:172)
Prima hominis facies, et pulchro pectore virgo Pube tenus, postrema inmani corpore pistrix, Delphinum caudas utero conmissa luporum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 4:3)
Procurrunt pueri, pulchram aspiciunt virginem Et admirantur:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Duo iuvenes sponsi dives et pauper: Fortunam interdum praeter spem hominibus favere.10)
Prima hominis facies et pulchro pectore virgo pube tenus, postrema immani corpore pristis, delphinum caudas utero commissa luporum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:25)
Nam ut ait Vergilius noster in Scylla Prima hominis facies et pulchro pectore virgo Pube tenus, postrema inmani corpore pistrix Delphinum caudas utero commissa luporum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 9:2)
Quid enim bonum eius est, et quid pulchrum eius! Frumentum succrescere facit iuvenes, et mustum virgines.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장17)
Nunc si hunc exitum consulatus mei di inmortales esse voluerunt, ut vos populumque Romanum ex caede miserrima, coniuges liberosque vestros virginesque Vestales ex acerbissima vexatione, templa atque delubra, hanc pulcherrimam patriam omnium nostrum ex foedissima flamma, totam Italiam ex bello et vastitate eriperem, quaecumque mihi uni proponetur fortuna, subeatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION