라틴어 문장 검색

Sed si hic vester huiusmodi vestitus de multo iam usu ignoscibilis est, soleatos tamen vos, populi Romani senatores, per urbis vias ingredi nequaquam decorum est, non hercle vobis minus quam illi tum fuit, cui hoc M. Tullius pro turpi crimine obiectavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXII 2:3)
Plerique autem ex his qui audierant requirebant cur soleatos dixisset, qui gallicas, non soleas, haberent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXII 4:1)
Colliget et referet laxum de pulvere follem, Et si iam lotus, iam soleatus erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXXII3)
Idem cum tripudio auspicaretur, pullarius diem proelii committendi differebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 112:4)
Attulit, inquit, in cavea pullos is, qui ex eo ipso nominatur pullarius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 106:10)
Nunc imperant pullario;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 109:2)
Idem cum tripudio auspicaretur, pullarius diem proeli committendi differebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 112:4)
' Attulit,' inquit, 'in cavea pullos is qui, ex eo ipso, nominatur pullarius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 106:9)
nunc imperant pullario;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 109:2)
Nec tam pueri nos, quamquam erat operae pretium, ad spectaculum duxerant, quam ipse pater familiae, qui soleatus pila prasina exercebatur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 27:3)
An quisquam tam procul a concipiendis imaginibus rerum abest, ut non, cum illa in Verrem legit, stetit soleatus praetor populi Romani cum pallio purpureo tunicaque talari muliercula nixus in litore, non solum ipsos intueri videatur et locum et habitum, sed quaedam etiam ex iis, quae dicta non sunt, sibi ipse adstruat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 127:2)
Quantulum fuit lucem expectare denique, ne senatores populi Romani soleatus occideret !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 113:4)
auspicia secunda esse, Tarentini, pullarius nuntiat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 193:1)
tertia vigilia noctis, iam relatis litteris a collega, Papirius silentio surgit et pullarium in auspicium mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 581:1)
nam cum pulli non pascerentur, pullarius auspicium mentiri ausus tripudium solistimum consuli nuntiavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 583:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION