라틴어 문장 검색

quod calet halitus interior, corde quod abdita vena tremit, pulsat et incita quod resonam lingua sub ore latens caveam, laus superi Patris esto mihi.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum25)
"sic erecta genas aciemque offusa trementi sanguine desertam rabidis clamoribus urbem exagitat, clausasque domos et limina pulsans concilium vocat;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권44)
Dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo pallidiora gerens exhorruit aequoris instar, quod tremit, exigua cum summum stringitur aura.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 13:4)
Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace. Et tremuit omnis mons vehementer.
그때 시나이 산은 온통 연기가 자욱하였다. 주님께서 불 속에서 그 위로 내려오셨기 때문이다. 마치 가마에서 나오는 것처럼 연기가 솟아오르며 산 전체가 심하게 뒤흔들렸다. (불가타 성경, 탈출기, 19장18)
Illis laeto corde epulantibus, venerunt viri civitatis illius filii Belial et circumdantes domum senis fores pulsare coeperunt clamantes ad dominum domus atque dicentes: " Educ virum, qui ingressus est domum tuam, ut abutamur eo ".
그들이 한참 즐겁게 지내고 있는데 그 성읍의 남자들이, 곧 불량한 남자들이 그 집을 에워싸고 문을 두드리며, 그 집 주인 노인에게 말하였다. “당신 집에 든 남자를 내보내시오. 우리가 그자와 재미 좀 봐야겠소.” (불가타 성경, 판관기, 19장22)
Dixitque Samuel: " Adducite ad me Agag regem Amalec ". Et oblatus est ei Agag tremens. Et dixit Agag: " Certe secessit amaritudo mortis! ".
사무엘이 “아말렉 임금 아각을 나에게 데려오너라.” 하고 명령하였다. 아각은 분명히 죽을 고비는 넘겼나 보다 생각하며, 기분 좋게 사무엘 앞으로 나왔다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 15장32)
Convenerunt igitur omnes viri Iudae et Beniamin in Ierusalem tribus diebus, ipse est mensis nonus vicesimo die mensis, et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato et pluviis.
그러자 유다와 벤야민 사람들이 모두 사흘 안에 예루살렘으로 모였다. 때는 아홉째 달 스무날이었다. 온 백성은 하느님의 집 광장에 앉아, 일이 이렇게 된 데다 겨울비까지 내리자 몸을 떨고 있었다. (불가타 성경, 에즈라기, 10장9)
Introivitque Bagoas et pulsavit cortinam; suspicabatur enim illum cum Iudith dormire.
그리하여 바고아스가 안으로 들어가 천막의 휘장 앞에서 손바닥을 쳤다. 홀로페르네스가 유딧과 함께 자고 있다고 생각하였던 것이다. (불가타 성경, 유딧기, 14장14)
Increpat quoque per dolorem in lectulo, et tremitus ossium eius continuus.
그는 잠자리에서 고통을 당하고 뼈마디가 끊임없이 쑤시는 형벌을 받아 (불가타 성경, 욥기, 33장19)
Si fluvius intumescat, non tremit; securus est, si prorumpat fluctus ad os eius.
보아라, 강물이 소용돌이쳐도 그는 질겁하지 않고 요르단 강이 제 입까지 솟구쳐 와도 태연하다. (불가타 성경, 욥기, 40장23)
Cum surrexerit, tremunt fortes et ab undis retrorsum convertuntur.
그것이 일어서면 영웅들도 무서워하고 경악하여 넋을 잃는다. (불가타 성경, 욥기, 41장17)
De caelo auditum fecisti iudicium terra tremuit et quievit,
당신께서 하늘로부터 심판을 선포하시니 땅이 놀라 숨을 죽였습니다, (불가타 성경, 시편, 76장9)
Qui respicit terram et facit eam tremere qui tangit montes, et fumigant.
땅을 굽어보시니 뒤흔들리고 산들을 건드리시니 연기 내뿜네. (불가타 성경, 시편, 104장32)
Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: " Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium ".
(여자) 나는 잠들었지만 내 마음은 깨어 있었지요. 들어 보셔요, 내 연인이 문을 두드려요. “내게 문을 열어 주오, 나의 누이 나의 애인, 나의 비둘기, 나의 티 없는 이여! 내 머리는 이슬로, 내 머리채는 밤이슬로 흠뻑 젖었다오.” (불가타 성경, 아가, 5장2)
Omnia haec manus mea fecit, et mea sunt universa ista, dicit Dominus. Ad hunc autem respiciam, ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos.
이 모든 것을 내 손이 만들었고 이 모든 것이 내 것이다. 주님의 말씀이다. 내가 굽어보는 사람은 가련한 이와 넋이 꺾인 이, 내 말을 떨리는 마음으로 받아들이는 이다. (불가타 성경, 이사야서, 66장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION