라틴어 문장 검색

Quidam ex his (licet rari) aleatorum vocabulum declinantes, ideoque se cupientes appellari potius tesserarios :
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 21:1)
Inde anno fere quarto, Menenio Agrippa, M. Horatio Pulvillo consulibus, bello Veienti apud fluvium Cremeram Fabii sex et trecenti patricii cum suis universi ab hostibus perierunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 13:1)
pulsis regibus Horatius Pulvillus iterum consul dedicavit ea magnificentia quam immensae postea populi Romani opes ornarent potius quam augerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 72장9)
lusimus enim per omnis dies forumque aleatorum calfecimus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 71장 3:3)
Si pulvillum viderit, si mantele elegans, si aliquid domesticae supellectilis, laudat, miratur, adtrectat, et se his indigere conquerens non tam inpetrat quam extorquet, quia singulae metuunt veredarium urbis offendere.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:16)
Pulvillus Capitolium dedicans mortuum, ut nuntiabatur, subito filium se iussit absente sepeliri;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 5:11)
Iacet occupato galbinatus in lecto Cubitisque trudit hinc et inde convivas Effultus ostro Sericisque pulvillis.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII3)
Iam tristis nucibus puer relictis Clamoso revocatur a magistro, Et blando male proditus fritillo, Arcana modo raptus e popina, Aedilem rogat udus aleator.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXXIV1)
unde in Livio habemus Horatium Pulvillum, cum Capitolium dedicare vellet, audisse ab inimico mortuum filium, et, ne pollutus dedicare non posset, respondisse, cadaver sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 85)
unde etiam Horatius Pulvillus in Capitolii dedicatione cum ab inimicis ei filius nuntiaretur extinctus, ut quidam putant falso, ut alii, pro vero, ait 'cadaver sit', nec voluit funus agnoscere, donec templa dedicaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 23)
In his gregibus omnes aleatores, omnes adulteri, omnes inpuri inpudicique versantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 23:1)
In mancipio vendendo dicendane vitia, non ea, quae nisi dixeris, redhibeatur mancipium iure civili, sed haec, mendacem esse, aleatorem, furacem, ebriosum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 116:6)
quod libelli Stoici inter Sericos iacere pulvillos amant, inlitterati num minus nervi rigent minusve languet fascinum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 85)
communes loci (de iis loquor, quibus citra personas in ipsa vitia moris est perorare, ut in adulterum, aleatorem, petulantem) ex mediis sunt iudiciis et, si reum adiicias, accusationes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 66:1)
quanquam hi quoque ab illo generali tractatu ad quasdam deduci species solent, ut si ponatur adulter caecus, aleator pauper, petulans senex.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 66:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION