라틴어 문장 검색

Punctus, filius Bertranni de Tripla, quae est Tripolis, adfuit in eodem comitatu cum ducentis equitibus et duobus millibus peditum [0706D] usque ad civitatem Taramriam regia via profectus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 38:7)
spinas acerrumas et punctu venenato viriosas in fascem tortili nodo constrictas caudae meae pensilem deligavit cruciatum, ut incessu meo commotae incitataeque funestis aculeis infeste me convulnerarent.
(아풀레이우스, 변신, 7권 16:4)
Dato enim hoc falso quod motus primus et mundus sit aeternus, numquid propter hoc erunt principia geometriae falsa, ut "a puncto ad punctum rectam lineam ducere", vel etiam "punctus est, cuius pars non est", et caetera talia, vel etiam suae conclusiones?
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 56:3)
nam et erudiverunt multos, quo meliores cives utilioresque rebus suis publicis essent, ut Thebanum Epaminondam Lysis Pythagoreus, Syracosium Dionem Plato multique multos, nosque ipsi, quicquid ad rem publicam attulimus, si modo aliquid attulimus, a doctoribus atque doctrina instructi ad eam et ornati accessimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 200:2)
aut aliis Pythagorius ille Lysis Thebanum Epaminondam, haud scio an summum virum unum omnis Graeciae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 139:8)
inde ad Lysis fluminis fontes, postero die ad Cobulatum amnem progressi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 172:2)
Sin autem circa aedem ex tribus lateribus podium faciendum erit, id constituatur, uti quadrae, spirae, trunci, coronae, lysis ad ipsum stylobatam, qui erit sub columnarum spiris, conveniant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 4장20)
podii altitudo ab libramento pulpiti cum corona et lysi duodecumam orchestrae diametri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장17)
limina enim et trabes structuris cum sint oneratae, medio spatio pandantes frangunt sub lysi structuras;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION