라틴어 문장 검색

Et Socrates dixit, "Que facere turpe est, ea nec dicere honestum puto."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 16:5)
Quæ facere turpe, ea nec dicere honestum puto.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 54:5)
"Que facere turpe est, ea nec dicere honestum puto."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 8:38)
quæ facere turpe est, ea necdicere honestum puto.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 11:7)
honestius putabat offendere quam odisse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 5:2)
Vitae vero instituta sic distant, ut Cretes et Aetoli latrocinari honestum putent, Lacedaemonii suos omnes agros esse dictitarint, quos spiculo possent attingere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 19:4)
nec vero discedam nisi cum tu me id honeste putabis facere posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 15 4:5)
itaque fama et multitudinis iudicio moventur, cum id honestum putent, quod a plerisque laudetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 63:2)
Nam et reddere poenae post longum tempus plerosque iam senes et, quantum affirmatur, frugaliter modesteque viventes nimis severum arbitrabar, et in publicis officiis retinere damnatos non satis honestum putabam;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 31 3:1)
partes suadendi quidam putaverunt honestum, utile, necessarium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 239:1)
Honestum putant, cui ratio recti officii constat, tamquam pie curatam patris senectutem, adiutam amici paupertatem, fortem expeditionem, prudentem moderatamque sententiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 2:5)
Indue dissimilem animo tuo vultum et, si potes, proice omnem ex toto dolorem, si minus, introrsus abde et contine, ne appareat, et da operam, ut fratres tui te imitentur, qui honestum putabunt, quod- cumque te facientem viderint, animumque ex vultu tuo sument.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 29:1)
si ne hoc quidem satis ample, satis honeste dici putas, dic te omnia et in isto magistratu et in omni vita utilitatis tuae causa facturum, nihil nisi quod expediat, nihil denique nisi tua causa:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 98:3)
qua re non Octavius est rogandus ut velit nos salvos esse, magis tute te exsuscita, ut eam civitatem in qua maxima gessisti liberam atque honestam fore putes, si modo sint populo duces ad resistendum improborum consiliis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 12:4)
nos, quando et praecipiendi munus iam pridem deprecati sumus et in foro quoque dicendi, quia honestissimum finem putabamus desinere dum desideraremur, inquirendo scribendoque talia consolemur otium nostrum, quae futura usui bonae mentis iuvenibus arbitramur, nobis certe sunt voluptati.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 184:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION