라틴어 문장 검색

igitur ubi mensa posita, priusquam edulia adponantur, omnes adolescentes ex diuersis locis et officiis ad dapem conueniunt, magistri perrogant, quod factum a lucis ortu ad illud diei bonum fecerint.
(아풀레이우스, 플로리다 6:13)
Quadrigarius autem in libro tertio non Timocharem, sed Niciam adisse ad consulem scripsit, neque legatos a senatu missos, sed a consulibus, et Pyrrum populo Romano laudes atque gratias scripsisse captivosque omnes quos tum habuit vestivisse et reddidisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VIII 6:1)
Aut facies ergo in casu patrio aut facii Quadrigarium scripsisse existimandum est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 21:1)
quod scilicet Quadrigarius, ita ut res erat, ingentem atque promiscam multitudinem volens ostendere, 'cum multis mortalibus' Metellum in Capitolium venisse dixit ἐμφατικώτερον quam si 'cum multis hominibus' dixisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIX 5:2)
cum perrogarent sententias consules, Vulcacius Tertullinus tribunus plebis intercessit ne quid super tanta re principe absente statueretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 9장5)
sententias de maiore negotio non more atque ordine sed prout libuisset perrogabat, ut perinde quisque animum intenderet ac si censendum magis quam adsentiendum esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 35장 4:1)
per hunc pontem ultro citro commeauit biduo continenti, primo die phalerato equo insignisque quercea corona et caetra et gladio aureaque chlamyde, postridie quadrigario habitu curriculoque biiugi famosorum equorum, prae se ferens Dareum puerum ex Parthorum obsidibus, comitante praetorianorum agmine et in essedis cohorte amicorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 19장 2:1)
Nam Quadrigarius in tertio Annalium ita scripsit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 6:1)
Cum sententiae perrogarentur, dixit Iunius Mauricus, quo viro nihil firmius nihil verius, non esse restituendum Viennensibus agona;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 22 3:1)
non enim de Bruttiano, sed statim de Atticino perrogavit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 5:2)
" Illic idem potest una sententia, quod omnium, quia omnium, si perrogetur, una erit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 13:2)
perrogari eo die sententiae accensis studiis pro Scipione et adversus Scipionem non potuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 276:1)
filium damiurgum nomine Memnonem habebat, partis eius quae decretum recitari perrogarique sententias prohibebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 289:1)
ceteri populi Achaeorum, cum sententias perrogarentur, societatem cum Attalo ac Rhodiis praesenti decreto confirmarunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 298:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION