라틴어 문장 검색

Protinus panni hujus signo et fragore buccinae, horribiliter tonantis, praemoniti, densantur et cuneantur, et Christianis turmis in occursum tendunt, ab equis circiter duo millia descendentes, ad prohibendum pontem ejusque fluvii transitum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 96:11)
tempora Phoebea lauro cingetur " io " que miles " io " magna voce " triumphe " canet, ipse sono plausuque simul fremituque canente quadriiugos cernes saepe resistere equos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 214)
frustra igitur currus summo miramur in arcu quadriiugos stantesque duces in curribus altis Fabricios, Curios, hinc Drusos, inde Camillos, sub pedibusque ducum captivos poplite flexo ad iuga depressos manibusque in terga retortis et suspensa gravi telorum fragmina trunco, si Brennum, Antiochum, Persen, Pyrrhum, Mithridatem Flora, Matuta, Ceres et Larentina subegit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2197)
ego autem confiteor, hoc exspatiandi genus non modo narrationi sed etiam quaestionibus vel universis vel interim singulis opportune posse subiungi, cum res postulat aut certe permittit, atque eo vel maxime illustrari ornarique orationem, sed si cohaeret et sequitur, non si per vim cuneatur et quae natura iuncta erant distrahit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 225:1)
Unus lapis facit fornicem, ille, qui latera inclinata cuneavit et interventu suo vinxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 16:3)
tu conamine duplicatus ipso stringis quadriiugos et arte summa in gyrum bene septimum reservas;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium84)
"vix memorem cunctos, etsi bene gessimus, actus, nunc docet ingentes saltu me iungere fossas, nunc caput aerii scandentem prendere montis, quo fugitur per plana gradu, simulacraque pugnae excipere immissos scutato umbone molares ardentesque errare casas peditemque volantes sistere quadriiugos."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권56)

SEARCH

MENU NAVIGATION