라틴어 문장 검색

Homo: sicut fenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit.
사람이란 그 세월 풀과 같아 들의 꽃처럼 피어나지만 (불가타 성경, 시편, 103장15)
Inimicos eius induam confusione super ipsum autem efflorebit diadema eius ”.
그의 원수들은 내가 수치로 옷 입히지만 그의 머리 위에는 왕관이 빛나리라.” (불가타 성경, 시편, 132장18)
Vna uiret, plures arescunt, unaque floret, Efflorent alie;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:8)
Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa, illa Lesbia, quam Catullus unam plus quam se atque suos amavit omnes, nunc in quadriviis et angiportis glubit magnanimi Remi nepotes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 581)
Nonne libet medio ceras inplere capaces quadrivio, cum iam sexta cervice feratur hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra et multum referens de Maecenate supino signator falsi, qui se lautum atque beatum exiguis tabulis et gemma fecerit uda?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I21)
vlulata per urbes Proserpinam raptam a Dite patre Ceres cum incensis faculis per orbem terrarum requireret, per trivia eam vel quadrivia vocabat clamoribus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6094)
pagos et compita c. per quadrivia - quae compita appellantur ab eo, quod multae viae in unam confluant - et villas, quae pagi ἀπο` τῶν πηγῶν appellantur, id est a fontibus, circa quos villae consueverant condi:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3821)
[ita] et momenti aliquid adferent, cum erunt paene ex intima defensione deprompta, et apparebit ea non modo non esse communia nec in alias causas posse transferri, sed penitus ex ea causa quae [tum] agatur, effloruisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 319:3)
Megalesius hinc spado diris incensus furiis caeca ad responsa vocatur, sunt qui quadriviis brevioribus ire parati vilia Niliacis venerantur holuscula in hortis, porrum et caepe deos inponere nubibus ausi, albaque et senapin 1 caeli super astra locare.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2306)

SEARCH

MENU NAVIGATION