라틴어 문장 검색

Praeterea nulla mulier tanta fidei puritate colligatur amico vel manet unita marito, quae alium non admittat amantem, maxime quum quis pecuniosus accedit, ubi quidem mulieris luxuria cum avaritia summa notatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 44:1)
Non potest hoc pecuniosus, non potest avarus dicere:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 5:6)
Animarum nos lucra, quibus adquirendis cum periculo etiam sanguinis inhiamus, et in loco illo quaestuosius provenire et aliis locis illo exemplo non impediri desideramus.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 10:7)
Habet enim causam cum homine pecuniosissimo, quamvis iudicis integritas fama clarissima praedicetur.
(아우구스티누스, 편지들, 30. (A. D. 410 Epist. CXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Fratri et Consacerdoti Fortunato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus In Domino salutem12)
Si inveniatur vena ferri et rivuli ad molendina ferraria idonea, ferrum e mercibus quaestuosis est in regionibus sylvosis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:30)
Memini pecuniosum quendam, virum durum, rure agentem, qui solebat dicere In malam crucem abeat ista foeneratio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 5:10)
Secundum, ut viris pecuniosis aperiatur via qua ad pecunias mercatoribus praestandum invitentur, ne commercium intercidat aut languescat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 6:5)
Num enim diuites esurire nequeunt, num sitire non possunt, num frigus hibernum pecuniosorum membra non sentiunt?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:32)
Nam in rusticatione vel antiquissima est ratio pascendi eademque quaestuosissima, propter quod nomina quoque pecuniae et peculii tracta videntur a pecore:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 5:1)
Ceterum de tam sapiente viro piget dicere, quod eum quidam auctores memorant eidem quaerenti, quidnam tertium in agricolatione quaestuosum esset, asseverasse, si quis vel male pasceret;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 6:1)
simul novi homines e municipiis et coloniis atque etiam provinciis in senatum crebro adsumpti domesticam parsimoniam intulerunt, et quamquam fortuna vel industria plerique pecuniosam ad senectam pervenirent, mansit tamen prior animus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 55장8)
unde primo quaestuosi et opulenti;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 63장4)
daturum plane documentum honestis an secus amicis uteretur, si ducem amota invidia egregium quam si pecuniosum et gratia subnixum per ambitum deligeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 6장8)
satis constitit fuisse in eo exercitu veteranos qui non stationem, non vigilias inissent, vallum fossamque quasi nova et mira viserent, sine galeis, sine loricis, nitidi et quaestuosi, militia per oppida expleta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 35장3)
reus ilico defendi postulabat, valuitque pecuniosa orbitate et senecta quam ultra vitam eorum produxit quorum ambitu evaserat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 52장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION