라틴어 문장 검색

Qui responderunt: " Quare sic loquitur dominus noster? Absit a servis tuis, ut tantum flagitii commiserimus.
그들이 그에게 대답하였다. “나리께서는 어찌 그런 말씀을 하십니까? 나리의 이 종들이 그런 짓을 하다니, 있을 수 없는 일입니다. (불가타 성경, 창세기, 44장7)
Tradite homines filios Belial in Gabaa, qui hoc flagitium perpetrarunt, ut moriantur, et auferatur malum de Israel ". Qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israel audire mandatum,
이제 기브아에 있는 그 불량한 사람들을 넘겨서, 우리가 그자들을 죽여 이스라엘에서 악을 치워 버리게 하여라.” 그러나 벤야민의 자손들은 자기들의 동족인 이스라엘 자손들의 말을 들으려 하지 않았다. (불가타 성경, 판관기, 20장13)
Restituet quaestum suum nec deglutiet, de opibus venditionum non laetabitur.
애써 벌어들인 것을 삼키지 못한 채 되돌려야 하고 장사로 얻은 재화를 누리지 못하니 (불가타 성경, 욥기, 20장18)
Mel nimium comedere non est bonum, nec quaestus gloriae est gloria.
꿀을 너무 많이 먹는 것이 좋지 않듯 명예에 명예를 추구하는 것도 좋지 않다. (불가타 성경, 잠언, 25장27)
Factum est autem, euntibus nobis ad orationem, puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando.
우리가 기도처로 갈 때에 점 귀신 들린 하녀 하나를 만났는데, 그는 점을 쳐서 주인들에게 큰 돈벌이를 해 주고 있었다. (불가타 성경, 사도행전, 16장16)
Videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum, apprehendentes Paulum et Silam traxerunt in forum ad principes;
그 여자의 주인들은 돈벌이할 희망이 사라진 것을 보고 바오로와 실라스를 붙잡아 광장으로 관리들에게 끌고 갔다. (불가타 성경, 사도행전, 16장19)
Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens aedes argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum;
데메트리오스라는 은장이가 있었는데, 그는 은으로 아르테미스 신당 모형을 만드는 사람으로서 장인들에게 적지 않은 돈벌이를 시켜 주고 있었다. (불가타 성경, 사도행전, 19장24)
conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt, existimantium quaestum esse pietatem.
끊임없는 알력이 나와, 정신이 썩고 진리를 잃어버린 사람들 사이에 번져 갑니다. 그들은 신심을 이득의 수단으로 생각하는 자들입니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 첫째 서간, 6장5)
Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia.
물론 자족할 줄 알면 신심은 큰 이득입니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 첫째 서간, 6장6)
Hi sunt murmuratores, querelosi, secundum concupiscentias suas ambulantes, et os illorum loquitur superba, mirantes personas quaestus causa.
저들은 불평꾼이며 불만꾼으로 자기 욕망에 따라 살아가는 자들입니다. 잇속을 챙기려고 사람들에게 아첨하면서 입으로는 큰소리칩니다. (불가타 성경, 유다 서간 1:16)
nomen ipsum, si flagitiis careat, an flagitia cohaerentia nomini puniantur.
만약 죄가 없더라도 이름 그 자체가 처벌되어야 하는지, 아니면 이름과 결합된 죄가 처벌되어야 하는지. (소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 2:3)
Furebat impius miles lustrata urbe, ardendo ad flagitium, quo posset placere tyranno, qui solo crudelitatis studio iusserat perire innoxios.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:15)
XVII. Nec piget referre de quodam magnae potentiae viro, Leofstano vocabulo, qui, iuvenilis aetatis impetum non refrenans, ad id flagitii lasciviendo prorupit ut sibi quadam singularis potentiae auctoritate praeciperet ostendi corpus tanti martyris.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 19:1)
Mulieres enim tantum sui corporis volentes facere quaestum et quae publico sunt Veneris mercimonio prostitutae inferioris tantum impetunt solatia partis et superiora cuncta contemnunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 44:7)
Immo magis istarum luxuria quam publico quaestu meretricantium est profananda voluptas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION