라틴어 문장 검색

utque mos vulgo quamvis falsis reum subdere, Munatium Plancum consulatu functum, principem legationis, auctorem senatus consulti incusant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 39장4)
quamuis prouincias quoque et exercitus reuisurum se saepe pronuntiasset et prope quotannis profectionem praepararet, uehiculis comprehensis, commeatibus per municipia et colonias dispositis, ad extremum uota pro itu et reditu suo suscipi passus, ut uulgo iam per iocum 'Callippides' uocaretur, quem cursitare ac ne cubiti quidem mensuram progredi prouerbio Graeco notatum est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 38장 1:3)
sic uulgo fauorabilis, ut plurimi tradant, quotiens aliquo adueniret uel sicunde discederet, prae turba occurrentium prosequentiumue nonnumquam eum discrimen uitae adisse, e Germania uero post compressam seditionem reuertenti praetorianas cohortes uniuersas prodisse obuiam, quamuis pronuntiatum esset, ut duae tantum modo exirent, populi autem Romani sexum, aetatem, ordinem omnem usque ad uicesimum lapidem effudisse se.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 4장 1:2)
vel quemlibet lapidem mortiferum in eum devolverit, cum eum non vidisset, et ille mortuus est, quamvis eum non oderit nec quaesierit ei malum,
또는 미처 보지 못하고 사람을 죽일 만한 돌을 떨어뜨려 남을 죽게 하였으면, 서로 원수도 아니고 해칠 뜻도 없었으므로, (불가타 성경, 민수기, 35장23)
Et respondit David sacerdoti et dixit ei: " Equidem, si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertius. Quando egrediebar, fuerunt corpora puerorum sancta, quamvis iter esset profanum. Quanto magis hodie sunt sancti quoad corpora ".
다윗이 사제에게 응답하였다. “내가 출정할 때 늘 그렇게 하듯이 우리는 여자를 멀리하였습니다. 그러니 부하들의 몸도 깨끗합니다. 이번 경우가 보통 여행길이기는 하지만, 오늘은 그들 몸이 깨끗합니다.” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 21장6)
Ego vero adhuc debilis sum, quamvis sim unctus rex; viri autem isti filii Sarviae duriores sunt quam ego. Retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam ".
내가 비록 기름부음 받은 임금이지만 오늘은 이렇게 약하구려. 츠루야의 아들들인 이 사람들이 나에게는 너무 벅차오. 주님께서 악을 저지르는 자에게 그 악에 따라 갚아 주시기를 바랄 뿐이오.” (불가타 성경, 사무엘기 하권, 3장39)
cunctis, qui direxerunt cor suum, ut requirerent Dominum, Deum patrum suorum, quamvis non secundum munditiam sanctuarii ".
이들은 성소의 정결 예식을 따르지 않았지만, 저마다 하느님을, 주 자기 조상들의 하느님을 찾기로 마음을 굳힌 사람들입니다.” (불가타 성경, 역대기 하권, 30장19)
Ideo dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israel; et loquere ad eos quod appropinquaverint dies et sermo omnis visionis.
그러므로 그들에게 말하여라. ‘주 하느님이 이렇게 말한다. 나는 이 속담을 없애 버려, 이스라엘에서 다시는 이 속담을 말하지 못하게 하겠다.’ 그리고 그들에게 이렇게 일러라. ‘환시가 이루어질 날들이 가까웠다. (불가타 성경, 에제키엘서, 12장23)
Ecce omnis, qui dicit vulgo proverbium in te, assumet illud dicens: "Sicut mater, ita et filia eius".
보아라, 속담을 짓는 이들은 모두 너를 두고 ′그 어머니에 그 딸.′이라고 말할 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 16장44)
"Quid est vo bis quod vulgo dicitis proverbium istud in terra Israel dicentes: "Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt"?
“너희는 어찌하여 이스라엘 땅에서, ‘아버지가 신 포도를 먹었는데, 자식들의 이가 시다.’는 속담을 말해 대느냐? (불가타 성경, 에제키엘서, 18장2)
quaerere Deum, si forte attrectent eum et inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum.
이는 사람들이 하느님을 찾게 하려는 것입니다. 더듬거리다가 그분을 찾아낼 수도 있습니다. 사실 그분께서는 우리 각자에게서 멀리 떨어져 계시지 않습니다. (불가타 성경, 사도행전, 17장27)
vulgo enim dicitur:
사실은 일반적으로 말해진다: (마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 136:5)
Sic etiam juxta personarum proprietates, quaedam opera specialiter alicui personae attribuuntur, quamvis indivisa totius Trinitatis opera praedicentur, et quidquid ab una earum fit, a singulis fieri constet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:12)
Nam et ibidem de unitate substantiae demonstranda caute provisum est, cum dicitur Creavit, non creaverunt, servata singularitate numeri in verbo secundum unitatem substantiae per subjectum nomen intelligentiae, quamvis scilicet istud nomen secundum formam vocis et terminationem declinationis sit pluralis numeri, sicut e contrario cum dicitur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:7)
Sed nec istud certum habeo, utrum ad eamdem societatem pertineant sol et luna, et caetera sidera, quamvis nonnullis lucida esse corpora non consensu vel intelligentia videantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION