라틴어 문장 검색

Nonne, qui oderunt te, Domine, odera et insurgentes in te abhorrebam?
주님, 당신을 미워하는 자들을 제가 미워하지 않을 수 있겠습니까? 당신을 거역하는 자들을 제가 업신여기지 않을 수 있겠습니까? (불가타 성경, 시편, 139장21)
Quibus ille respondit: " Nonne vos estis, qui odistis me et eiecistis de domo patris mei? Et nunc venistis ad me necessitate compulsi ".
그러나 입타는 길앗의 원로들에게 말하였다. “나를 미워하여 내 아버지의 집에서 쫓아낸 것이 바로 여러분이 아닙니까? 그런데 이제 여러분이 곤경에 빠졌으면 빠졌지, 나를 찾아온 이유가 무엇입니까?” (불가타 성경, 판관기, 11장7)
Dixitque David ad Deum: " Nonne ego sum, qui iussi, ut numeraretur populus? Ego qui peccavi, ego qui malum feci; iste grex quid commeruit? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me et in domum patris mei; populus autem tuus non percutiatur ".
다윗이 하느님께 아뢰었다. “백성의 인구 조사를 하라고 명령한 것은 제가 아닙니까? 죄를 짓고 이토록 큰 악을 저지른 자는 바로 저입니다. 그러나 주 저의 하느님, 이 양들이야 무슨 잘못이 있습니까? 그러니 제발 당신 손으로 저와 제 아버지의 집안을 치시고 당신 백성에게서는 이 재난을 거두어 주십시오.” (불가타 성경, 역대기 상권, 21장17)
Nonne tu es Aegyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum? ".
그렇다면 당신은 얼마 전에 폭동을 일으켰다가 자객 사천 명을 이끌고 광야로 나간 그 이집트 사람이 아니오?” (불가타 성경, 사도행전, 21장38)
Quid enim mihi de his, qui foris sunt, iudicare? Nonne de his, qui intus sunt, vos iudicatis?
바깥 사람들을 심판하는 것은 내 일이 아니지 않습니까? 여러분이 심판할 사람들은 안에 있는 이들이 아닙니까? (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 5장12)
Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis Dominum non invocaverunt;
어찌하여 깨닫지 못하는가? 나쁜 짓 하는 모든 자들 내 백성을 빵 먹듯 집어삼키는 저들 주님을 부르지 않는 저들. (불가타 성경, 시편, 14장4)
Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam ut cibum panis Deum non invocaverunt;
어찌하여 깨닫지 못하는가? 나쁜 짓 하는 자들 내 백성을 빵 먹듯 집어삼키는 저들 하느님을 부르지 않는 저들. (불가타 성경, 시편, 53장5)
Itaque vicini et, qui videbant eum prius quia mendicus erat, dicebant: " Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat? ";
이웃 사람들이, 그리고 그가 전에 거지였던 것을 보아 온 이들이 말하였다. “저 사람은 앉아서 구걸하던 이가 아닌가?” (불가타 성경, 요한 복음서, 9장8)
Ipse autem dixit illis: " Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam et, si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam?
그러자 예수님께서 그들에게 말씀하셨다. “너희 가운데 어떤 사람에게 양 한 마리가 있는데, 그 양이 안식일에 구덩이에 빠졌다고 하자. 그러면 그것을 잡아 끌어내지 않겠느냐? (불가타 성경, 마태오 복음서, 12장11)
si quis est qui his delectetur, nonne melius tenues homines fruuntur quam illi qui is abundant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 102:3)
nonne odio multos dignos putamus, qui quodam motu aut statu videntur naturae legem et modum contempsisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 64:5)
qui vivimus, cum moriendum sit, nonne miseri sumus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 14:8)
Stoici, qui omnes insipientes insanos esse dicunt, nonne ista conligunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 54:2)
Socraten nonne legimus quem ad modum notarit Zopyrus physiognomon, qui se profitebatur hominum mores naturasque ex corpore, oculis, vultu, fronte pernoscere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 16:5)
nunc vero, quom equitatus ille quem ego in clivo Capitolino te signifero ac principe conlocaram senatum deseruerit, nostri autem principes digito se caelum putent attingere si mulli barbati in piscinis sint qui ad manum accedant, alia autem neglegant, nonne tibi satis prodesse videor si perficio ut nolint obesse qui possunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION