라틴어 문장 검색

Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus.
물은 땅 위에 백오십 일 동안 계속 불어났다. (불가타 성경, 창세기, 7장24)
Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies.
물이 땅에서 계속 빠져나가, 백오십 일이 지나자 물이 줄어들었다. (불가타 성경, 창세기, 8장3)
Omnes, qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti, et novissimi proficiscentur secundum vexilla sua ".
이렇게 단 진영으로 사열을 받은 이들은 모두 십오만 칠천육백 명이다. 이들이 자기들의 깃발 아래 마지막으로 출발한다.” (불가타 성경, 민수기, 2장31)
Constabat autem et egrediebatur quadriga ex Aegypto sescentis siclis argenti, et equus centum quinquaginta; atque in hunc modum cunctis regibus Hetthaeorum et Syriae per manus suas venundabant.
병거는 한 대에 은 육백 세켈, 말은 한 마리에 은 백오십 세켈을 주고 이집트에서 들여왔다가, 왕실 무역상들을 통하여 히타이트의 모든 임금과 아람 임금들에게 되팔았다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 10장29)
Fueruntque filii Ulam viri robustissimi ad bellum et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Beniamin.
울람의 아들들은 활을 잘 쏘는 힘센 용사였는데, 그들에게는 백오십 명이나 되는 많은 아들과 손자가 있었다. 이들이 모두 벤야민의 자손이다. (불가타 성경, 역대기 상권, 8장40)
et faciebant ascendere et exire de Aegypto quadrigam sescentis argenteis et equum centum quinquaginta; similiter universis regibus Hetthaeorum et Syriae per manus suas educebant.
병거는 한 대에 은 육백 세켈, 말은 한 마리에 은 백오십 세켈을 주고 이집트에서 들여왔다가, 임금의 무역상들을 통하여 히타이트의 모든 임금과 아람 임금들에게 되팔았다. (불가타 성경, 역대기 하권, 1장17)
Numeravit igitur Salomon omnes viros peregrinos, qui erant in terra Israel post dinumerationem, quam dinumeravit David pater eius; et inventi sunt centum quinquaginta milia et tria milia sescenti.
솔로몬은 전에 자기 아버지 다윗이 이스라엘 땅에 있는 모든 이방인의 인구를 조사한 것에 이어서, 다시 그들의 인구를 조사하였다. 그랬더니 그 수가 십오만 삼천육백 명이었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 2장16)
filii Megbis centum quinquaginta sex;
막비스의 자손이 백오십육 명, (불가타 성경, 에즈라기, 2장30)
De filiis Pharos, Zacharias; et cum eo numerati sunt viri centum quinquaginta.
파르오스의 자손들 가운데에서 즈카르야, 그리고 그와 함께 등록된 남자 백오십 명, (불가타 성경, 에즈라기, 8장3)
Iudaei quoque et magistratus, centum quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de gentibus, quae in circuitu nostro sunt, in mensa mea erant.
내 식탁에는 유다인들과 관리들 백오십 명, 거기에다 이웃 여러 나라에서 우리를 찾아온 이들이 자리를 같이하였다. (불가타 성경, 느헤미야기, 5장17)
Ascendit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus; et cum tanti essent, non est scissum rete.
그러자 시몬 베드로가 배에 올라 그물을 뭍으로 끌어 올렸다. 그 안에는 큰 고기가 백쉰세 마리나 가득 들어 있었다. 고기가 그토록 많은데도 그물이 찢어지지 않았다. (불가타 성경, 요한 복음서, 21장11)
‘ROMA CENTUM ET QUINQUAGINTA MILIA PASSUUM’.
'로마까지 150 Milia Passuum' (옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus domō discēdit38)
sed Rōma adhūc abest centum et quīnquāgintā mīlia passuum.
하지만 로마는 아직 150 Milia Passuum이나 떨어져 있어요. (옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus domō discēdit41)
Omnes, qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta, per turmas suas in secundo loco proficiscentur.
이렇게 르우벤 진영으로 사열을 받은 이들은 부대별로 세어 모두 십오만 천사백오십 명이다. 이들이 두 번째로 출발한다. (불가타 성경, 민수기, 2장16)
In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit; fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas.
뜰의 길이는 암마로 백 암마, 너비는 쉰 암마, 높이는 다섯 암마로 하되, 가늘게 짠 아마포로 둘러치고, 밑받침은 청동으로 만들어라. (불가타 성경, 탈출기, 27장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION