라틴어 문장 검색

et inventi sunt duo milia septingenti quinquaginta.
이렇게 씨족별로 사열을 받은 이들은 이천칠백오십 명이었다. (불가타 성경, 민수기, 4장36)
omne aurum, quod elevaverunt Domino, pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus.
이렇게 천인대장들과 백인대장들에게서 받아 주님께 예물로 바친 금은 모두 만 육천칠백오십 세켈이었다. (불가타 성경, 민수기, 31장52)
Hae sunt familiae Manasse, et numerus earum quinquaginta duo milia septingenti.
이것이 므나쎄의 씨족들로서, 그들 가운데 사열을 받은 이들은 오만 이천칠백 명이었다. (불가타 성경, 민수기, 26장34)
Inde autem discesserunt stadia septingenta quinquaginta et pervenerunt in Characa ad eos, qui dicuntur Tubiani, Iudaeos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장17)
tredecim milia quadringentos septuaginta cecidisse in acie ac fuga, mille septingentos quinquaginta vivos captos, signa viginti septem militaria relata in quibusdam annalibus invenio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 92:2)
quindecim milia caesa, plus septingenti aut in proelio aut in castris - nam ea quoque expugnata sunt - capti, et signa militaria unum et quinquaginta capta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 140:2)
Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias.
라멕을 낳은 다음, 므투셀라는 칠백팔십이 년을 살면서 아들딸들을 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 5장26)
Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est.
라멕은 모두 칠백칠십칠 년을 살고 죽었다. (불가타 성경, 창세기, 5장31)
Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius.
너는 그것을 이렇게 만들어라. 방주의 길이는 삼백 암마, 너비는 쉰 암마, 높이는 서른 암마이다. (불가타 성경, 창세기, 6장15)
Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus.
물은 땅 위에 백오십 일 동안 계속 불어났다. (불가타 성경, 창세기, 7장24)
Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies.
물이 땅에서 계속 빠져나가, 백오십 일이 지나자 물이 줄어들었다. (불가타 성경, 창세기, 8장3)
Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis.
노아는 홍수가 있은 뒤에 삼백오십 년을 살았다. (불가타 성경, 창세기, 9장28)
Et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum, et mortuus est.
노아는 모두 구백오십 년을 살고 죽었다. (불가타 성경, 창세기, 9장29)
Dixitque Dominus: "Si invenero Sodomae quinquaginta iustos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos".
그러자 주님께서 대답하셨다. “소돔 성읍 안에서 내가 의인 쉰 명을 찾을 수만 있다면, 그들을 보아서 그곳 전체를 용서해 주겠다.” (불가타 성경, 창세기, 18장26)
Quid, si forte minus quinquaginta iustis quinque fuerint? Delebis propter quinque universam urbem?". Et ait: "Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque".
혹시 의인 쉰 명에서 다섯이 모자란다면, 그 다섯 명 때문에 온 성읍을 파멸시키시렵니까?” 그러자 그분께서 대답하셨다. “내가 그곳에서 마흔다섯 명을 찾을 수만 있다면 파멸시키지 않겠다.” (불가타 성경, 창세기, 18장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION