라틴어 문장 검색

mēnse Quīntilī C. Iūlius Caesar ab Africā Rōmam tandem rediit.
7월에 가이우스 율리우스 카이사르는 아프리카로부터 로마로 마침내 돌아왔다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Caesaris triumphī5)
Senatus ille audax, mensis Quintilis die quarto, anno millesimo septingentesimo septuagesimo sexto ab Christo nato, colonias foederatas Americanas, LIBERAS, SUPREMAS, SUISQUE VIRIBUS INNITENTES ESSE decrevit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.46)
nuper quidem cum iam te adventare arbitraremur, repente abs te in mensem Quintilem reiecti sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 4 2:2)
nam mihi Pomponia nuntiari iussit te mense Quintili Romae fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 21:5)
negotium magnum est navigare atque id mense Quintili.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 12 2:1)
omnino si ego, ut volo, mense Quintili in Graeciam, sunt omnia faciliora;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 4:6)
atque consilium quidem certe primae disputationis condendae eum a. 45 iam ante mensem Quintilem, quo libri de finibus Bruto missi sunt (Schiche praef.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말8)
sed, ut spero, paucis mensibus post K. Quintilis in tuam commigrabis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 10:13)
quem mensem anni primum fuisse vel ex hoc maxime probatur, quod ab ipso Quintilis quintus est, et deinceps pro numero nominabantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 5:2)
sed neque mensi Februario addidit diem, ne deum inferum religio inmutaretur, et Martio Maio Quintili Octobri servavit pristinum statum, quod satis pleno erant numero, id est dierum singulorum tricenorumque.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 7:3)
denique quintus ab hoc fuerat Quintilis, et inde incipit, a numero nomina quisquis habet, primus oliviferis Romam deductus ab arvis Pompilius menses sensit abesse duos, sive hoc a Samio doctus, qui posse renasci nos putat, Egeria sive monente sua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권79)
Non igitur mirum in hac varietate Romanos quoque olim auctore Romulo annum suum decem habuisse mensibus ordinatum, qui annus incipiebat a Martio et conficiebatur diebus trecentis quattuor, ut sex quidem menses, id est Aprilis Iunius Sextilis September November December, tricenum essent dierum, quattuor vero, Martius Maius Quintilis October, tricenis et singulis expedirentur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 3:1)
respondit: " Vere os meum es et caro mea! ". Et, postquam Iacob habitavit apud eum per dies mensis unius,
라반이 그에게 말하였다. “정녕 너는 내 골육이다.” 이리하여 야곱은 그 집에 한 달 동안 머물렀다. (불가타 성경, 창세기, 29장14)
Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes: " Fornicata est Thamar nurus tua et gravida est ex fornicatione ". Dixitque Iudas: " Producite eam, ut comburatur ".
석 달쯤 지난 뒤, 유다는 “그대의 며느리 타마르가 창녀 노릇을 했다네. 더군다나 창녀질을 하다 임신까지 했다네.” 하는 말을 전해 들었다. 유다가 명령하였다. “그를 끌어내어 화형에 처하여라.” (불가타 성경, 창세기, 38장24)
quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus.
그 여자가 임신하여 아들을 낳았는데, 그 아기가 잘생긴 것을 보고 석 달 동안 그를 숨겨 길렀다. (불가타 성경, 탈출기, 2장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION