라틴어 문장 검색

ut fides igitur et tibias eorum causa factas dicendum est qui illis uti possent, sic ea quae dixi is solis confitendum est esse parata qui utuntur, nec, si quae bestiae furantur aliquid ex is aut rapiunt, illarum quoque causa ea nata esse dicemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 157:1)
Sed fluctuantes ambiguitate mentium in diversa rapiebantur, et furori mixta versutia, temptabant cum precibus proelium, vicinumque sibi in nostros parantes excursum, proiecere consulto longius scuta, ut ad ea recuperanda sensim progressi, sine ullo fraudis indicio spatia furarentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 7:1)
Eo tempore Laban ierat ad tondendas oves, et Rachel furata est theraphim patris sui.
라반이 마침 양털을 깎으러 간 틈을 타서, 라헬은 아버지 집안의 수호신들을 훔쳐 냈다. (불가타 성경, 창세기, 31장19)
Esto, profectus es, quia desiderio tibi erat domus patris tui; cur furatus es deos meos? ".
그런데 자네는 아버지의 집이 그토록 그리워 떠났다고는 하지만, 내 신들은 어째서 훔쳤나?” (불가타 성경, 창세기, 31장30)
Apud quemcumque inveneris deos tuos, non vivat! Coram fratribus nostris scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer ". Ignorabat enim Iacob quod Rachel furata esset theraphim.
그러나 장인어른께서 저희 가운데 누구에게서든 어른의 신들을 발견하신다면, 그자는 죽어 마땅합니다. 제 짐 속에 장인어른의 것이 있는지, 저희 친족들이 보는 앞에서 찾아내어 가져가십시오.” 야곱은 라헬이 그것들을 훔쳤다는 사실을 모르고 있었던 것이다. (불가타 성경, 창세기, 31장32)
Quam cum vidisset Sichem filius Hemmor Hevaei principis terrae illius, adamavit eam et rapuit; et dormivit cum illa, vi opprimens illam.
그런데 그 고장의 족장인 히위 사람 하모르의 아들 스켐이 디나를 보고, 그를 데리고 가서 겁탈하였다. (불가타 성경, 창세기, 34장2)
Iamque urbem exierant et processerant paululum, tunc Ioseph, arcessito dispensatore domus: " Surge, inquit, et persequere viros; et apprehensis dicito: "Quare reddidistis malum pro bono? Cur furati estis mihi scyphum argenteum?
그들이 그 성읍을 나와 얼마 가지 않았을 때, 요셉이 자기 집 관리인에게 말하였다. “일어나 그 사람들을 쫓아가거라. 그들을 따라잡거든 그들에게 이렇게 말하여라. ‘너희는 어찌하여 선을 악으로 갚느냐? (불가타 성경, 창세기, 44장4)
Pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan; et quomodo consequens est, ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum?
보십시오, 저희는 지난번 곡식 자루 부리에서 발견한 돈을 가나안 땅에서 가져다 나리께 되돌려 드렸습니다. 그런데 저희가 어찌 나리의 주인댁에서 은이나 금을 훔칠 수 있겠습니까? (불가타 성경, 창세기, 44장8)
Respondit Ioseph: " Absit a me, ut sic agam! Qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus; vos autem abite liberi ad patrem vestrum ".
그러나 요셉은 말하였다. “나는 그런 일을 할 수 없다. 잔이 나온 사람만 내 종이 되고, 나머지는 평안히 너희 아버지에게 올라가거라.” (불가타 성경, 창세기, 44장17)
Qui furatus fuerit hominem sive vendiderit eum sive inventus fuerit in manu eius, morte moriatur.
사람을 유괴한 자는 그 사람을 팔았든 데리고 있든 사형을 받아야 한다. (불가타 성경, 탈출기, 21장16)
Si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit, quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove.
‘어떤 사람이 소나 양을 도둑질하여 그것을 잡거나 팔았을 경우, 소 한 마리에 소 다섯 마리를, 양 한 마리에 양 네 마리를 배상해야 한다. (불가타 성경, 탈출기, 21장37)
Si inventum fuerit apud eum, quod furatus est, vivens sive bos sive asinus sive ovis, duplum restituet.
도둑질한 짐승이 소든 나귀든 양이든 아직 산 채로 그의 손에 있으면, 그는 그것을 갑절로 배상해야 한다.’ (불가타 성경, 탈출기, 22장3)
Unusquisque enim, quod in praeda rapuerat, suum erat.
그 밖의 군인들은 저마다 자기의 노획물을 가지고 있었다. (불가타 성경, 민수기, 31장53)
Si deprehensus fuerit homo rapiens unum de fratribus suis de filiis Israel et, vendito eo, accipiens pretium, interficietur; et auferes malum de medio tui.
“어떤 사람이 자기 형제인 이스라엘 자손 하나를 납치하여 혹사하거나 팔아넘긴 경우, 그 납치자는 죽어야 한다. 이렇게 너희는 너희 가운데에서 악을 치워 버려야 한다.” (불가타 성경, 신명기, 24장7)
Bos tuus mactabitur coram te, et non comedes ex eo. Asinus tuus rapietur in conspectu tuo et non reddetur tibi. Oves tuae dabuntur inimicis tuis, et non erit qui te adiuvet.
너희의 소를 너희 눈앞에서 잡아도 너희는 그것을 먹지 못하고, 너희의 나귀를 너희 눈앞에서 빼앗겨도 그것을 되찾지 못하며, 너희의 양 떼가 너희 원수들에게 넘어가도 너희를 도와줄 사람이 없을 것이다. (불가타 성경, 신명기, 28장31)

SEARCH

MENU NAVIGATION