라틴어 문장 검색

dixit pater Iacob: " Absque liberis me esse fecistis: Ioseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Beniamin auferetis. In me haec omnia mala reciderunt ".
아버지 야곱이 그들에게 말하였다. “너희가 내게서 자식들을 빼앗아 가는구나! 요셉이 없어졌고 시메온도 없어졌는데, 이제 벤야민마저 데려가려 하는구나. 이 모든 것이 나에게 들이닥치다니!” (불가타 성경, 창세기, 42장36)
Cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui, flevit, illo quoque similiter flente, super collum eius.
그러고 나서 요셉은 자기 아우 벤야민의 목을 껴안고 울었다. 벤야민도 그의 목을 껴안고 울었다. (불가타 성경, 창세기, 45장14)
Ad quam religatus flagris dirissimis diutissime vexatur, nec vincitur, semper Christum invocando flebilibus vocibus.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:5)
Illic Donatus rector, patronus et heres, Gramatice precepta docens uiciumque recidens, Doctrina, uerbis, studio, racione, figura Ampliat, extollit, ditat, deffendit, honestat Gramaticam nomenque sibi speciale meretur Vt non gramaticus dicatur, at emphasis ipsam Gramaticam uocat hunc, signans sub nomine numen.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 28:2)
Qualiter exemplum de se parit, immo recisa Parte sui, curtata parens sibi pignora gignit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:18)
Imperat hic Mars igne calens, fecundus in ira, Bella serens siciensque lites nostrique sititor Sanguinis, excuciens pacem fedusque recidens, Qui regni uiolare fidem, mutare potentes Gaudet, flammantis uestitus crine comete, Qui parat arma uiris, cogit sperare furentes, Seminat insultus, parit iras, laxat amores.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 26:3)
Quem Jerusalem abducentes, in praedicti Baldewini tentorio compedibus religaverunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 10:2)
et crates a machina impetu avulsas interdum reparabat et funibus religabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 32:5)
Sacerdos itaque praedictus regi praesentatus, jussu ipsius in nervo religatus est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:8)
Religatur iterum serpens ut prius.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 78:13)
Quos ita tamen dedit natura, ut pro sexu aut prolixiores placeant, aut recisi;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 7:3)
Clausos aquarum fontes et cataractas indicare causas erroris ad animae sanitatem esse recidendas:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 1:1)
Ditant furta senem, creuit sua copia furtis, Est sua de censu gaza recisa tuo.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:7)
Grabatulus, alioquin breviculus et uno pede mutilus ac putris, impetus tanti violentia prosternitur, me quoque evolutum atque excussum humi recidens inversum cooperit ac tegit.
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:12)
Hucine tandem haec omnia reciderunt, ut civis Romanus in provincia populi Romani, in oppido foederatorum, ab eo qui beneficio populi Romani fasces ac secures haberet, deligatus in foro virgis caederetur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 14:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION