라틴어 문장 검색

quo confecto et ille suam dignitatem et nos nostram libertatem recuperabimus.
(카이사르, 내란기, 3권 91:5)
ac tunc Arminius equo conlustrans cuncta, ut quosque advectus erat, reciperatam libertatem, trucidatas legiones, spolia adhuc et tela Romanis derepta in manibus multorum ostentabat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 45장5)
enimvero Caratacus huc illuc volitans illum diem, illam aciem testabatur aut reciperandae libertatis aut servitutis aeternae initium fore;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 34장2)
hic dies meaque contentio atque actio spem primum populo R. attulit libertatis reciperandae ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 28 2:5)
illud tamen breviter significandum videtur, populum Romanum omnia a te exspectare atque in te aliquando reciperandae libertatis omnem spem ponere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 5 2:1)
non credere populum Romanum solidam libertatem reciperatam esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 18:4)
virtute libertatem reciperatam esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 644:2)
Illud fuit ut in societatem consiliorum suorum Edwardum Plantagenistam comitem Warwici, tum in turre detentum, pertraheret, quem taedium diuturnae incarcerationis et recurrentes subinde metus mortis ita emolliverant ut ad quamlibet impressionem de libertate sua recuperanda recipiendam aptus esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:4)
Non facile Gallos Gallis negare potuisse, praesertim cum de recuperanda communi libertate consilium initum videretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 27장6)
si licuerit, libertatem esse reciperatam laetabor;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 14 8:2)
equidem doleo, quod numquam in ulla civitate accidit non una cum libertate rem publicam reciperatam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 2:5)
Postremo in acie praestare interfici quam non veterem belli gloriam libertatemque quam a maioribus acceperint recuperare.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 1장8)
qua si saepius uti liceret, nihil esset negoti libertatem et rem p. reciperare ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 2 1:2)
Tamen tanta universae Galliae consensio fuit libertatis vindicandae et pristinae belli laudis recuperandae, ut neque beneficiis neque amicitiae memoria moverentur, omnesque et animo et opibus in id bellum incumberent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 76장2)
quas ob res placere senatui, M. Popilium consulem Ligures, pretio emptoribus reddito, ipsos restituere in libertatem, bonaque ut iis, quod eius reciperari possit, reddantur curare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 84:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION