라틴어 문장 검색

Quem etiam ita negligentem et tepidum lectio tunc habebat, ut iam nichil ex ingenio sed ex usu cuncta proferrem, nec iam nisi recitator pristinorum essem inventorum, et si qua invenire liceret, carmina essent amatoria, non philosophie secreta;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 4:4)
nec quemquam adeo antiquarium puto, ut Caelium ex ea parte laudet qua antiquus est.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 21장 4:2)
nescio an venerint in manus vestras haec vetera, quae et in antiquariorum bibliothecis adhuc manent et cum maxime a Muciano contrahuntur, ac iam undecim, ut opinor, Actorum libris et tribus Epistularum composita et edita sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 37장 2:1)
' ac simul adsurgens et Aprum complexus 'ego' inquit 'te poetis, Messalla autem antiquariis criminabimur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 42장 2:1)
cacozelos et antiquarios, ut diuerso genere uitiosos, pari fastidio spreuit exagitabatque nonnumquam;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 86장 2:1)
non habeat matrona, tibi quae iuncta recumbit, dicendi genus aut curvum sermone rotato torqueat enthymema, nec historias sciat omnes, sed quaedam ex libris et non intellegat, odi hanc ego quae repetit volvitque Palaemonis artem servata semper lege et ratione loquendi ignotosque mihi tenet antiquaria versus nec curanda viris opicae castigat amicae verba;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI231)
Plerique in stationibus sedent tempusque audiendi fabulis conterunt, ac subinde sibi nuntiari iubent, an iam recitator intraverit, an dixerit praefationem, an e:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 2:1)
certe furit ac velut ursus, obiectos caveae valuit si frangere clatros, indoctum doctumque fugat recitator acerbus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 14:10)
Recitator historiam ingentem attulit minutissime scriptam, plicatam, et magna parte perlecta " desinam," inquit, " si vultis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 2:4)
pariter illud nosse vos noveram, quod auctores in operibus edendis pudor potius quam constantia decet quodque tetricis puncta censoribus tardius procacitas recitatoris quam trepidatio excudit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 4:2)
nam peragratis forte dioecesibus cum domum veni, si quod schedium temere iacens chartulis putribus ac veternosis continebatur, raptim coactimque translator festinus exscripsi, tempore hiberno nil retardatus, quin actutum iussa complerem, licet antiquarium moraretur insiccabilis gelu pagina et calamo durior gutta, quam iudicasses imprimentibus digitis non fluere sed frangi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION