라틴어 문장 검색

hic fixa volucris Cuspide, sanguineo sese furibunda rotatu Torquet agens circum, rostrumque intendit in hostem Imbelle, et curvos in morte recolligit ungues.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 11:6)
Verum delegati Scotiae responderunt ea esse instar aquae in terram effusae, quae recolligi non posset, quodque subditi Henrici facilius possent damna illa tolerare quam rex Scotiae ea persolvere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:29)
Et intra duos aut tres dies super pegma in area palatii Westmonasteriensis erectum, compedibus vinctus et cippo clausus, per integrum diem sedit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 19:9)
Qui enim in ordine quem sibi praestituit perturbatur, subsultabit, et prolixior fiet dum memoriam suam recolliget.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 3:3)
Quae diuisa recolligit
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VIII 20:1)
mobile ponderibus descendat pegma reductis inque chori speciem spargentes ardua flammas scaena rotet varios et fingat Mulciber orbis per tabulas impune vagus pictaeque citato ludant igne trabes et non permissa morari fida per innocuas errent incendia turres.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:167)
Observare itaque dum edant ova, et confestim circumire oportebit cubilia, ut quae nata sunt recolligantur, notenturque quae quoque die sint edita, et quam recentissima supponantur glucientibus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 4:1)
bestiaris meridianisque adeo delectabatur, ut et prima luce ad spectaculum descenderet et meridie dimisso ad prandium populo persederet praeterque destinatos etiam leui subitaque de causa quosdam committeret, de fabrorum quoque ac ministrorum atque id genus numero, si automatum uel pegma uel quid tale aliud parum cessisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 34장 2:2)
at iuga vix Tethys sparsumque recolligit axem et formidantem patrios Pyroenta dolores.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 458:1)
dumque recollectam rursus locat, inruit ultro turbatumque Lacon et adhuc invadit inermem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 267:1)
ipse recollectis audax Ariasmenus armis desilit;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 443:1)
8. Et sic, recolligentes predicta, endecasillabum videtur esse superbissimum carmen:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 78:1)
nam plurima dixit in laevum conversus, at illi dextra iacebat belua, sic pugnas Cilicis laudabat et ictus et pegma et pueros inde ad velaria raptos.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV49)
Ad huius igitur extremitatis signum pedes huius animalis electi sunt, quod et terrenum esset et tamen semper peteret alta pascendo, sicut sol, vel cum radios superne demittit in terras vel cum se recolligit, in montibus visitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXII. 6:1)
nullaque exire vetante Materia, magnamque cadens, magnamque revertens Dat stragem late, sparsosque recolligit ignes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:79)

SEARCH

MENU NAVIGATION