라틴어 문장 검색

Ne contra faciem stes contumeliosi, ne sedeat quasi insidiator ori tuo.
판관을 걸어 소송하지 마라. 그는 명예 때문에 자신에게 유리한 쪽으로 판결하리라. (불가타 성경, 집회서, 8장14)
detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non oboedientes,
중상꾼이며, 하느님을 미워하는 자고, 불손하고 오만한 자며, 허풍쟁이고 모략꾼이고, 부모에게 순종하지 않는 자며, (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 1장30)
et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite;
열매를 맺지 못하는 어둠의 일에 가담하지 말고 오히려 그것을 밖으로 드러내십시오. (불가타 성경, 에페소 신자들에게 보낸 서간, 5장11)
qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate;
나는 전에 그분을 모독하고 박해하고 학대하던 자였습니다. 그러나 내가 믿음이 없어서 모르고 한 일이기 때문에, 하느님께서는 나에게 자비를 베푸셨습니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 첫째 서간, 1장13)
si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.
그러나 사람을 차별하면 죄를 짓는 것으로, 여러분은 율법에 따라 범법자로 선고를 받습니다. (불가타 성경, 야고보 서간, 2장9)
Quorum quidem intolerabiles spurcitias ego frequenter atque vehementer modo privatim modo publice redarguens, omnibus me supra modum onerosum atque odiosum effeci.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 3:4)
Tales etiam mirificus Ovidius redarguendo notavit:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 3:3)
Si amor tamen me cogit aliquid improvide vel minus sapienter proferre, vestra nobilitas rogo ut patienter sustineat et leni sermone me redarguat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 1:8)
Si me igitur noveris a meis degenerare parentibus, non contumeliosa milvi appellatione vocandus reperior, sed honorabili falconis vocabulo nuncupandus exsisto.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:34)
Mulier enim quum in ipsa maritali susceptione sit a viro credita virgo, corruptionis veritate comperta proprio semper odiosa marito et ei contemptibilis permanebit, ob quam causam sequitur repudii summa iniquitas et divortii causa perennis, et sic in immensum mulieris infamia crescit, et contumeliosa cunctis exsistit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 21:5)
Dominarum igitur curia in Guasconia convocata de totius curiae voluntatis assensu perpetua fuit constitutione firmatum, ut ulterius iste omni amoris spe frustratus exsistat et in omni dominarum sive militum curia contumeliosus cunctis ac contemptibilis perseveret.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 25:3)
Noluimus tamen alicujus scripta sese inscio in lucem immittere, ne invitis videremur donare famam, et nostro exemplo approbare, quod in Poetico Wellingtoni Examine redarguimus.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 2:4)
Non enim originalem Cupidinis naturam in honestate, redarguo, si circumscribatur frenis modestiae, si habenis temperantiae castigetur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:4)
Tandem Baldewinus de infortunio tam egregiorum [0523B] virorum condolens, Balam multum de iniqua fraude redarguit, de jurejurando admonet, et quatenus captos suos restituat, pondus auri et byzantiorum pro eorum redemptione recipiat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 42:4)
In hac tandem repertis omnibus, crastina luce primum exorta, Arnolfus cancellarius sepulcri Dominici, clericus illustris et Deo devotus, ipsam ducem et universos magnos et parvos coepit redarguere de perfidia et duritia cordis qua in fratres suos, Gerhardum et Lambertum, malo [0571B] affixos et apud Assyrios obsides derelictos, peccaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION