라틴어 문장 검색

Imposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium.
사람들이 저희 머리 위를 밟고 가게 하시어 저희는 불과 물을 지나야 했습니다. 그러나 당신께서는 저희를 넓은 곳으로 이끌어 내셨습니다. (불가타 성경, 시편, 66장12)
Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: " Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est agnitus, qui sit reversus ab inferis.
그들은 옳지 못한 생각으로 저희끼리 이렇게 말한다. “우리의 삶은 짧고 슬프다. 인생이 끝에 다다르면 묘약이 없고 우리가 알기로 저승에서 돌아온 자도 없다. (불가타 성경, 지혜서, 2장1)
Iustus autem, si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit.
의인은 때 이르게 죽더라도 안식을 얻는다. (불가타 성경, 지혜서, 4장7)
cui dixerat: " Haec requies, reficite lassum; et hoc est refrigerium ". Et noluerunt audire.
그분께서는 예전에 이들에게 말씀하셨다. “이곳은 안식처이니 고달픈 이들을 편히 쉬게 하여라. 이곳은 쉼터이다.” 그러나 그들은 들으려 하지 않았다. (불가타 성경, 이사야서, 28장12)
Haec dicit Dominus: " State super vias et videte et interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona, et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris ". Et dixerunt: " Non ambulabimus! ".
주님께서 이렇게 말씀하신다. “갈림길에 서서 살펴보고 옛길을 물어보아라. 좋은 길이 어디냐고 물어 그 길을 걷고 너희 영혼이 쉴 곳을 찾아라. 그러나 그들은 ‘그 길을 가지 않겠습니다.’ 하였다. (불가타 성경, 예레미야서, 6장16)
ut veniant tempora refrigerii a conspectu Domini, et mittat eum, qui praedestinatus est vobis Christus, Iesum,
그러면 다시 생기를 찾을 때가 주님에게서 올 것이며, 주님께서는 여러분을 위하여 정하신 메시아 곧 예수님을 보내 주실 것입니다. (불가타 성경, 사도행전, 3장20)
hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium, cui est domus iuxta mare ".
그는 무두장이 시몬의 집에 묵고 있는데 그 집은 바닷가에 있다.” (불가타 성경, 사도행전, 10장6)
Mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus; hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare".
그러니 야포로 사람들을 보내어 베드로라고 하는 시몬을 불러오너라. 그는 바닷가에 있는 무두장이 시몬의 집에 묵고 있다.’ (불가타 성경, 사도행전, 10장32)
venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur, Mnasonem quendam Cyprium, antiquum discipulum.
카이사리아의 제자 몇 사람도 우리와 함께 갔는데, 그들이 우리를 므나손의 집으로 데려가 그곳에 머무르게 하였다. 그는 키프로스인으로서 오래전에 제자가 된 사람이었다. (불가타 성경, 사도행전, 21장16)
aut qui matrem eius iuveni commendatam, vel prophetas cum viduis maxime hospitari atque conversari videbant, multo probabiliorem inde suspitionem contrahere.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:42)
Ut autem ventum est Constantinopolim, [0399D] exercitus Petri jussus est procul a civitate hospitari, quibus emendi licentia pleniter concessa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 30:6)
» Rex autem ut haec respondit, jussit eosdem legatos ducis honorifice in palatio suo hospitari in loco qui dicitur Pannonia, ubi per dies octo omnia illis necessaria in ipsa regis mensa affluenter ministrata sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 6:5)
Post quatuor vero dies legatio imperatoris processit [0416C] ad ducem, quatenus castra moveret ejus causa et precibus, et intra palatia, quae in littore brachii maris sita erant, cum exercitu suo hospitaretur propter medios algores nivis et hiemis, qui pluviali tempore imminebant, ne tentoria eorum madefacta et attrita deperirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:1)
Tertia dehinc die postquam fideles Christi obsedit longe a muris residens, inito [0495D] consilio, ut propius civitati hospitaretur, sustulit castra, et in multitudine virtutis suae in montana in circuitu magistrae arcis, et in ea parte qua urbs capta est, in excelso rupium sedem posuit, ut Sensadoniae et Buldagi, filiis Darsiani, caeteris in praesidio manentibus, esset solatio, utque locum videret per quem urbs tradita et Christiani immissi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 58:2)
Mane itaque facto, ad flumen Assur castrametati sunt, non amplius quam solo milliari ab Japhet hospitari constituentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 26:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION