라틴어 문장 검색

"ipsa petenda mihi est, ipsam, si maxima Iuno rite vocor, perdam, si me gemmantia dextra sceptra tenere decet, si sum regina Iovisque et soror et coniunx, certe soror.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 29:8)
Ast ego, quae divom incedo regina, Iovisque et soror et coniunx, una cum gente tot annos bella gero!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 4:6)
At ita me di deaeque, superi atque inferi et medioxumi, itaque me Iuno regina et Iovis supremi filia itaque me Saturnus eius patruos - Mel.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1294)
"O Regina, novam cui condere Iuppiter urbem iustitiaque dedit gentis frenare superbas, Troes te miseri, ventis maria omnia vecti, oramus, prohibe infandos a navibus ignis, parce pio generi, et propius res aspice nostras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 31:2)
Iuppiter optimus maximus, Iuno regina et Minerva, alii di deaeque obsidentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 185:3)
arreptus a viatore Iuppiter inquit "optime maxime Iunoque regina ac Minerva ceterique di deaeque, qui Capitolium arcemque incolitis, sicine vestrum militem ac praesidem sinitis vexari ab inimicis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 168:1)
"- nobilitas, propiorque fluat de sanguine iuncto Iuppiter, anne feret luxu consueta paterno hunc regina larem?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권167)
quod quisque in animo habet aut habiturust sciunt, sciunt id quod in aurem rex reginae dixerit, sciunt quod Iuno fabulatast cum Iove;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2224)
aut certe iungitur, ut 'nec Iuno aspicit, nec Iuppiter', ut se dementem dicat, quod regina eiectum et egentem in partem regni receperit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3716)
scilicet incesti meretrix regina Canopi, una Philippeo sanguine adusta nota, ausa Iovi nostro latrantem opponere Anubim, et Tiberim Nili cogere ferre minas, Romanamque tubam crepitanti pellere sistro, baridos et contis rostra Liburna sequi, foedaque Tarpeio conopia tendere saxo, iura dare et statuas inter et arma Mari!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1116)
'omnipotens regina', inquit 'quam, turbidus atro aethere caeruleum quateret cum Iuppiter imbrem,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 86:1)
id cum in Iovis Statoris aede discerent conditum ab Livio poeta carmen, tacta de caelo aedis in Aventino Iunonis Reginae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 555:2)
decemvirorum monitu decretum est Iovi primum donum fulmen aureum pondo quinquaginta fieret et Iunoni Minervaeque ex argento dona darentur et Iunoni reginae in Aventino Iunonique Sospitae Lanuvii maioribus hostiis sacrificaretur matronaeque pecunia conlata, quantum conferre cuique commodum esset, donum Iunoni reginae in Aventinum ferrent lectisterniumque fieret, et ut libertinae et ipsae, unde Feroniae donum daretur, pecuniam pro facultatibus suis conferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 18:1)
Regina e speculis ut primum albescere lucem vidit, et aequatis classem procedere velis, litoraque et vacuos sensit sine remige portus, terque quaterque manu pectus percussa decorum, flaventesque abscissa comas, "Pro Iuppiter, ibit hic" ait "et nostris inluserit advena regnis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 25:2)
Sed et regina Saba, audita fama Salomonis ?in hono rem nominis Domini ?venit tentare eum in aenigmatibus.
스바 여왕이 주님의 이름 덕분에 유명해진 솔로몬의 명성을 듣고, 까다로운 문제로 그를 시험해 보려고 찾아왔다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 10장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION