라틴어 문장 검색

igitur Zorsines, diu pensitato Mithridatisne rebus extremis an patrio regno consuleret, postquam praevaluit gentilis utilitas, datis obsidibus apud effigiem Caesaris procubuit, magna gloria exercitus Romani, quem incruentum et victorem tridui itinere afuisse ab amne Tanai constitit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 17장6)
ipse praeceps Hiberos ad patrium regnum per- vadit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 51장6)
patrio regno aut Neptunio, aut, sicut alii dicunt, quia Thaumas, pater earum ex Electra, Ponti et Terrae filius fuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2491)
Nam initio occidit Hiempsalem fratrem meum, deinde patrio regno me expulit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장10)
Phasin et Colchos petam patriumque regnum quaeque fraternus cruor perfudit arva?
(세네카, 메데아 8:6)
"- extorrem patria regnoque - sed exige tandem supplicium:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권73)
circa Rhinocolura Ptolemaei legatis agentibus gratias, quod per eum regnum patrium recepisset, petentibusque ut suum munus tueretur et diceret potius quid fieri vellet quam hostis ex socio factus vi atque armis ageret, respondit non aliter neque classem revocaturum neque exercitum reducturum, nisi sibi et tota Cypro et Pelusio agroque, qui circa Pelusiacum ostium Nili esset, cederetur, diemque praestituit intra quam de condicionibus peractis responsum acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 118:1)
clara ea per gentis legatio fuit, quod haud dubie adempta Antiocho Aegyptus habenti iam redditumque patrium regnum stirpi Ptolemaei fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 128:1)
plus eos senatui populoque Romano quam parentibus suis, plus quam diis immortalibus debere, per quos obsidione miserrima liberati essent, regnum patrium prope amissum recepissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 139:1)
Rex furebat in servum, et quasi in aemulum regni totam patriam excitabat;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:8)
Interea rex Nordanhumbrorum de Brittania insula, nomine Eardulf, regno et patria pulsus ad imperatorem, dum adhuc Noviomagi moraretur, venit et patefacto adventus sui negotio Romam proficiscitur;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 808 186:1)
Harioldus quoque iussu imperatoris ad naves suas per Abodritos reductus in patriam quasi regnum ibi accepturus navigavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 258:1)
Pereat sceleratus et ille spemque patris regnumque trahat patriaeque ruinam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:19)
vix ipsa tantum, vix adnue credo malum, hoc facere Iason potuit, erepto patre patria atque regno sedibus solam exteris deserere durus?
(세네카, 메데아 3:2)
Corinthius te populus in regnum vocat patrium:
(세네카, 오이디푸스 10:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION