라틴어 문장 검색

" Sed is cogitet, quaecumque usque eo perniciosa sunt, ut contra remedium convaluerint, plerumque contrariis curari.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 8:3)
Sed cum saepe eveniret ut nundinae modo in anni principem diem modo in Nonas caderent (utrumque autem perniciosum rei publicae putabatur), remedium quo hoc averteretur excogitatum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 16:1)
Apud mundum reciproce obnoxium non modo intellegi debet perniciosa consectaria formae vivendi, efficiendi, consumendi modorum omnes contingere, verum etiam, praecipue, est nitendum ut remedia ex toto prospectu, non modo commodis nonnullarum Nationum defendendis sint suscipienda.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 215:2)
Et tunc interrogavit puer angelum et dixit ei: " Azaria frater, quod remedium est in corde et iecore piscis et in felle? ".
그때에 청년이 천사에게 “아자르야 형제, 그 물고기의 염통과 간, 그리고 쓸개가 도대체 무슨 약이 된다는 말이오?” 하고 묻자, (불가타 성경, 토빗기, 6장7)
Qui cogitat mala facere, vir perniciosus vocabitur.
악행을 저지르려고 궁리하는 자를 음모꾼이라 부른다. (불가타 성경, 잠언, 24장8)
Sitierunt et invocaverunt te; et data est illis aqua de petra altissima, et remedium sitis de lapide duro.
목마른 그들이 당신께 간청하자 깎아지른 듯한 바위에서 물이, 단단한 돌에서 목마름을 풀어 주는 것이 나왔습니다. (불가타 성경, 지혜서, 11장4)
Maximum remedium irae mora est.
분노의 가장 좋은 치료법은 시간이다. (세네카, 노여움에 대하여, Liber II 158:1)
Iniuriarum remedium est oblivio.
상처의 약은 망각이다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 250)
Cum igitur totus in superbia atque luxuria laborarem, utriusque morbi remedium divina mihi gratia licet nolenti contulit.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT 1:8)
Quis, inquit, has scenicas meretriculas ad hunc aegrum permisit accedere, quae dolores ejus non modo nullis remediis foverent, verum insuper dulcibus alerent venenis?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:16)
I. Asciti aliquando in Britanniam, praecario munere, in perniciosum auxilium tres Germaniae populi, hoc est Saxones, Iuti et Angli, primum Britonibus interdiu fuere praesidii.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 3:1)
Asseris te namque novum amoris militem novaque ipsius sauciatum sagitta illius nescire apte gubernare frena caballi, nec ullum posse tibi remedium invenire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 서문 2:1)
Postquam vero sua virtute me devicit, pro magna potentia sui grandia me postulare cogit et instantis doloris remedia cogitare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 3:6)
Vos quidem estis mei causa doloris et mortalis poenae remedium;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 3:7)
Quamvis tuus me sermo depellat, quam diu tamen vixero a tui amoris proposito non recedam, quia etsi meae cogitationis fructum non sim percepturus spes tamen sola, quam ex mei ipsius cordis mera liberalitate assumpsi, meum faciet corpus tranquillam ducere vitam, et subsequenter forte Deus mei doloris tuae menti inseret remedium.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION