라틴어 문장 검색

Ne credat vanitati errore deceptus, quia vanitas erit remuneratio eius.
그는 헛것을 믿어 자신에게 속지 말아야 하리니 그의 보상이 헛되기 때문이라네. (불가타 성경, 욥기, 15장31)
eandem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.
나는 자녀에게 이르듯이 여러분에게 말합니다. 여러분도 보답하는 뜻으로 마음을 활짝 여십시오. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 6장13)
Nolite itaque abicere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem;
그러니 여러분의 그 확신을 버리지 마십시오. 그것은 큰 상을 가져다줍니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 10장35)
maiores divitias aestimans thesauris Aegypti improperium Christi; aspiciebat enim in remunerationem.
그는 그리스도를 위하여 받는 모욕을 이집트의 보물보다 더 큰 재산으로 여겼습니다. 앞으로 받을 상을 내다보고 있었던 것입니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 11장26)
Capere me et invitum alicubi coercere nullatenus valebat, maxime cum ego mihi super hoc plurimum providerem, quod eum, si valeret vel auderet, citius agredi non dubitarem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 7:4)
Unde nullatenus vel me vel comitem super hoc audierunt, immo mihi statim comminati sunt quod, nisi festinus redirem, me excommunicarent, et priori illi ad quem refugeram modis omnibus interdixerunt ne me deinceps retineret, nisi excommunicationis particeps esse sustineret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 3:6)
Stephanus quippe regis tunc dapifer, vocato in partem abbate et familiaribus eius, quesivit ab eis cur me invitum retinere vellent, ex quo /f.12vb/ incurrere facile scandalum possent et nullam utilitatem habere, cum nullatenus vita mea et ipsorum convenire possent.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 4:4)
Unde non mediocriter miror consuetudines has in monasteriis dudum inolevisse, quod quemadmodum viris /f.16rd/ abbates, ita et feminis abbatisse preponantur, et eiusdem regule professione tam femine quam viri se astringant, in qua tamen pleraque continentur que a feminis tam prelatis quam subiectis nullatenus possunt adimpleri.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 3:1)
Sic et caetera omnia propter ipsum facienda sunt, alioquin ab ipso frustra remunerationem exspectaremus, si ea quae agimus propter ipsum non ageremus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:40)
Ex quo et merito major dicitur tam dignitate perseverantiae, quam remunerationis debito;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:17)
cum ipsa videlicet sola, ut arbitror, remuneratione sit digna.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:18)
Bene et beati spiritus illi sive superna eorum mansio firmamento comparatur, qui caeteris per superbiam cernentibus, hoc in suae fidelitatis et humilitatis remunerationem acceperunt, ut sic in contemplatione divinae majestatis firmarentur, ut ulterius omnino labi non queant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:5)
Quod etiam juxta litteram exponi veraciter aut convenienter nullatenus queant, ut supra meminimus, ipsa nos littera ad expositionem mysticam compellit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:8)
et ita quaedam species cum suis generibus simul naturaliter existunt, ut nullatenus genus sine illis, sicut nec ipsae sine genere esse potuerint, sicut quantitas et unitas, vel numerus et binarius.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 47:3)
Sic et divina sapientia, licet, ut dictum est, ex divina potentia omne habeat, quod est Filium ex Patre gigni, non tamen hanc illa praecesserit, cum nullatenus sine sapientia Deus esse potuerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 47:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION