라틴어 문장 검색

Quando habitabat in Hesebon et viculis eius et in Aroer et villis illius et in cunctis civitatibus iuxta Arnon per trecentos annos, quare tanto tempore nihil super hac repetitione tentastis?
이스라엘이 헤스본과 거기에 딸린 마을들, 아로에르와 거기에 딸린 마을들, 아르논 강 가의 모든 성읍에 삼백 년 동안 살았는데, 그동안 그대는 어찌하여 이곳들을 되찾지 않았소? (불가타 성경, 판관기, 11장26)
Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam;
사실 이 경우, 영광으로 빛나던 것이 더 뛰어난 영광 때문에 빛을 잃게 되었습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 3장10)
En procul attonitam video clarescere noctem Fulgore insolito!
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 16:4)
Quare ad hoc opus non nauseantis animi fastidio ductus, non indignationis tumore percussus, sed delectatione nouitatis illectus, lector accedat, ut, quamuis liber uernantis eloquii purpuramento non floreat et fulgurantis sententie sydere non clarescat, tamen in fragilis calami tenuitate mellis possit suauitas inueniri et arescentis riuuli modicitate sitis ariditas temperari;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:4)
Hic renouat ueteres uiuens pictura magistros, Per quos nostra fides totum diffusa per orbem Claruit et laudum titulis preclara refulsit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:9)
quibus favorabiliter susceptis a virgine, jugi complexuum innexione, crebraque repetitione osculi, virgo virginibus suum intimabat amorem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:23)
Nec mirum, cum longe ante hanc expeditionem in partibus Graeciae, Romaniae, Syriae, Boemundi semper fama claruit, bellum inhorruit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 16:6)
Proxima ab hinc die Sabbati clarescente, quidam Sarracenorum spe vitae in summitatem tecti domus praecelsae Salomonis ab armis elapsi, circiter trecenti confugerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 56:3)
Nona denique die clarescente, ex praecepto Baldewini urbs Susumus attrita est et combusta.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 85:8)
Interea haec concordia in eodem mense Martio inter regem et patriarcham dum fieret, et terra silvaeque, amota hieme, reviviscerent, dies prolongari inciperent, serenitas aeris magis ac magis in dies claresceret, ecce nuntia universarum civitatum gentilium in palatio regis adfuere, quaedam in dolo, quaedam in puritate, regem salutantia in donis ac tributis, pacem cum eo quaerentes componere, quatenus sine respectu periculi et metus in negotia sua secure terram perambularent, et agros ac vineas sine formidine excolerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 103:4)
Altera vero die clarescente, [0631C] Jerusalem cum omnibus peregrinis profectus est, pacifice et potenter omnia disponens, et peregrinis ad adorandum Christum et vota sua reddenda in Jerusalem templum Dominici sepulcri aperiri jubens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 26:2)
Repetitio ista confirmatio est, sicut illud:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:35)
Et primum omnium cavendum, ne quem septimi mensis repetitio crebra perturbet.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:4)
Remos Severus magister equitum per Agrippinam petens et Iuliacum, Francorum validissimos cuneos, in sexcentis velitibus (ut postea claruit,) vacua praesidiis loca vastantes, offendit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 2장 1:2)
Hocque exinde claruit fraude potius quam tenacitate committi, quod cum idem Caesar petenti ex usu gregario cuidam, ut barbas detonderet, dedisset aliquid vile, contumeliosis calumniis appetitus est a Gaudentio notario, ad explorandos eius actus diu morato per Gallias, quem postea ipse interfici iusserat, ut loco monstrabitur competenti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 9장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION