라틴어 문장 검색

Cum iam sententiae pares, cunctorum stilis ad unum sermonem congruentibus, ex more perpetuo in urnam aeream deberent conici, quo semel conditis calculis, iam cum rei fortuna transacto, nihil postea commutavi licebat, sed mancipabatur potestas capitis in manum carnificis, unus e curia senior, prae ceteris compertae fidei atque auctoritatis praecipuae medicus, orificium urnae manu contegens ne quis mitteret calculum temere, haec ad ordinem pertulit:
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:2)
Verum ista consilia apud principes raro tractantur, sed res fortunae plerunque committitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 16:5)
Nostri laetari, nonnulli etiam timere, quod in eum locum res fortunaeque omnium deducerentur ut quicquid post horam casus tribuisset, in dubio poneretur.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:8)
Vatinius cum animum adverteret neque navium se magnitudine neque numero parem esse fortuitae dimicationi, fortunae rem committere maluit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:1)
O domitor mundi, rerum fortuna mearum, Miles, adest toties optatae copia pugnae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:17)
ante enim dixerat 'quae sit rebus fortuna videtis'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3534)
sed in te intuens, Brute, doleo, cuius in adulescentiam per medias laudes quasi quadrigis vehentem transversa incurrit misera fortuna rei publicae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 97장 1:1)
neque vero nunc consilium tuum reprehendo sed fortunam rei publicae lugeo nec, si ego quid tu sis secutus non perspicio, idcirco minus existimo te nihil nisi summa ratione fecisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11D 10:6)
neque enim eorum militum quos mecum habeo voluntate satis confido ut de omnibus fortunis rei publicae dimicem neque etiam qui ex dilectibus conscripti sunt consulibus convenerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 12D 1:5)
sed superiorum temporum Fortuna rei p. causam sustineat, haec ipsi praestare debemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 8 2:2)
utinam ea fortuna rei p. sit, ut ille me unum gratissimum possit cognoscere!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 24 1:7)
si nos mediocris modo fortuna rei p. adiuverit, et audaciae perditorum et nostrae sollicitudinis hic finem reperiemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 15 4:1)
"Iuvenes, fortissima frustra pectora, si vobis audentem extrema cupido certa sequi, quae sit rebus fortuna videtis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 15:2)
Haec illis volventibus tandem vicit fortuna rei publicae.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 41장3)
profecto ex populo Romano ad hoc tempus multo plura bona accepisses, quam mala perpessus es[ses]. Sed quoniam humanarum rerum fortuna atque, uti coepisti, perge.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION