라틴어 문장 검색

At barbaris consilium non defuit. Nam duces eorum tota acie pronuntiare iusserunt, ne quis ab loco discederet: illorum esse praedam atque illis reservari quaecumque Romani reliquissent: proinde omnia in victoria posita existimarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 34장1)
Nam, qui helimosinas non facit, plus alium quamse diligit, et, alii relinquendo, nichil sibi penitus reservat, quod est magna dementia.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 13:5)
Hoc etiam factum fuisse per ipsum ipse Moyses in lege conscribit, qui, assumptis primatibus de tribubus filiorum Israel, eis inferiora iudicia relinquebat, superiora et comuniora sibi soli reservans, quibus comunioribus utebantur primates per tribus, secundum quod unicuique tribui competebat. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:26)
at Stilicho non divitias aurique relictum pondus, sed geminos axes tantumque reservat depositum teneris, quantum sol igneus ambit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:24)
non relinquam senectutem, si me totum mihi reservabit, totum autem ab illa parte meliore;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 35:2)
Caesares quibus suspectus atque etiam invisus virtutibus fuerat evasit, reliquit incolumem optimum atque amicissimum, tamquam ad hunc ipsum honorem publici funeris reservatus.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 3:1)
Eximi autem debent veteres vel vitiosi, et relinqui maxime integri ac melle pleni, et siqui pullos continent, ut examini progenerando reserventur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 10:1)
Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam.
그러므로 남자는 아버지와 어머니를 떠나 아내와 결합하여, 둘이 한 몸이 된다. (불가타 성경, 창세기, 2장24)
et quod, cum viderint te Aegyptii, dicturi sunt: "Uxor ipsius est"; et interficient me et te reservabunt.
이집트인들이 당신을 보면, ‘이 여자는 저자의 아내다.’ 하면서, 나는 죽이고 당신은 살려 둘 것이오. (불가타 성경, 창세기, 12장12)
Et reliquit omnia, quae possidebat, in manu Ioseph nec cum eo quidquam aliud noverat nisi panem, quo vescebatur. Erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu.
주인은 자기의 모든 재산을 요셉의 손에 내맡기고, 그가 있는 한 자기가 먹는 음식밖에는 마음을 쓰지 않았다. 요셉은 몸매와 모습이 아름다웠다. (불가타 성경, 창세기, 39장6)
illa, apprehensa lacinia vestimenti eius, dixit: " Dormi mecum ". Qui, relicto in manu illius pallio, fugit et egressus est foras.
그때 그 여자가 요셉의 옷을 붙잡고 “나와 함께 자요!” 하고 말하자, 요셉은 자기 옷을 그의 손에 버려둔 채 밖으로 도망쳐 나왔다. (불가타 성경, 창세기, 39장12)
Cumque vidisset illum mulier vestem reliquisse in manibus suis et fugisse foras,
그 여자는 요셉이 옷을 자기 손에 버려둔 채 밖으로 도망치는 것을 보고, (불가타 성경, 창세기, 39장13)
et audisset vocem meam, reliquit pallium, quod tenebam, et fugit foras ".
저자는 내가 목청을 높여 소리 지르는 것을 듣고, 자기 옷을 내 곁에 버려두고 밖으로 도망쳐 나갔다.” (불가타 성경, 창세기, 39장15)
cumque audisset me clamare, reliquit pallium, quod tenebam, et fugit foras ".
그래서 내가 목청을 높여 소리 질렀더니, 자기 옷을 내 곁에 버려두고 밖으로 도망쳤답니다.” (불가타 성경, 창세기, 39장18)
Suggessimus domino meo: "Non potest puer relinquere patrem suum; si enim illum dimiserit, morietur".
저희는 나리께 대답하였습니다. ‘그 아이는 제 아버지를 떠날 수 없습니다. 떠나면 그 애 아버지는 죽고 말 것입니다.’ (불가타 성경, 창세기, 44장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION