라틴어 문장 검색

Indignum vehementer existimo, ut verba coelestis oraculi restringam sub regulis Donati.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:22)
Vix enim alicuius industria sapientis agnoscitur, quid gerat interius dolus fallentis amicae, quia tantis novit artibus suas fraudes et ingenio colorare, quod vix unquam posset istud fidelis amatoris ingenio deprehendi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:8)
Si quis autem superfluum aut inutile putat esse quod scripsimus parcat infelicitati meae, quae fluxum cogitationum mearum huius meditationis me compulit occupatione restringere.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:20)
Virgilii musa mendacia multa colorat Et facie ueri contexit pallia falso.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 20:9)
Exemplans auri speciem miraque polytus Arte iacet crinis, inuestit colla capillus In uultuque natat color igneus, ignis in ore Purpureus roseo uultum splendore colorat, Sed partim uultus candor peregrinus inheret Natiuoque suum certat miscere colorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:5)
Hic pictoris ope splendet pictura coloris Rectorici, sic picturam pictura colorat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:9)
Predictis succedit Honor, predicta colorans Luce sua, nullamque sinit sentire lituram Dedecoris, sed cuncta suo perlustrat honore Muneris, et cultu proprio Decus omnia uestit, Non minus irradians aliarum facta sororum Quam rosa cognatos flores, quam Lucifer ignes Sydereos, lapidumque iubar carbunculus auget.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:7)
Vestis autem ex serica lana contexta, multifario protecta colore, puellae pelli serviebat in usum, quam discolorando colorans alteritas, multiplici colore faciem alterabat;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:80)
Sed crimen phaleras exuit omnes, Nec se justitiae luce colorat:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:8)
Si apud aliquem nulla virtute a vitiis excusatum castrametetur scelerum multitudo, dum munus mediator occurrit, laudum mercenarius adulator, superficiali commendationis tunica vitiorum tenuiter colorat aspectum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:19)
Grataque vox citharae serenans gratius istis Mellitae tribuit auri convivia vocis, Quae cantus varii faciem variando colorans, Nunc lacrymas in voce parit, mentita dolorem;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:3)
Cumque Largitas ad suum alumnum ista spectare videret convitia, non audens defensionis pallio ejusdem vitia colorare, cum humili capitis demissione decidua, ad lacrymarum confugit remedia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 85:5)
Ita amor nisi restringeretur efficeret vagus, et incupiditatem et in libidinem caderet, que vitia non sunt immitanda, sedpenitus fugienda."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 20:8)
Amorem autem tuum non bene restringere potes quando oriatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 21:2)
Et licet dixerim ortum amoris non beneposse restringi, restringitur tamen quandoque avertendo oculos ne videantvanitatem, ut ait propheta, "Averte oculos tuos, ne videant vanitatem."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 21:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION