라틴어 문장 검색

et impletus es quasi flumen sapientia! Terram retexit anima tua,
당신의 이름은 머나먼 섬까지 이르렀고 당신이 이룬 평화로 당신은 사람들에게 사랑을 받았습니다. (불가타 성경, 집회서, 47장16)
adglomerant adglomerantur, ut nox umida caelo praecipitat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3411)
Nunc guttae agglomerant, dispersas frigora stipant Particulas, rarusque in nimbum cogitur humor:
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:18)
Ut denso circum se plurimus agmine miles Agglomerat lateri, ut patriam veteresque penates
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 11:4)
bellator ab unguibus haeret Pendulus, agglomerat strepitu globus undique densus Alituum;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 13:3)
In seriem precepta ligans artemque retexens, Euclides partes artis locat ordine iusto, Quas ueluti quodam racionis fune ligatas Nectit et ex una reliquas exire putares.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 18:6)
Sed ubi mens justi viri sobria atque integra a corruptione diluvii, divinae cognitionis inflammata desiderio exsilire atque evolare voluit in superiora, detexit omnia quae erant impedimento, et speciem voluptatis, quae quodam operimento caeteras tegebat partes corporis redoperuit ac retexit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 3:9)
Post horam denique secundam (multo ante tertiam) aer iam sudus et liquidus latentes retexit funereas strages.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 5:1)
Et retexere superfluum puto, quotiens hieme cruda rigentique caelo, quo tempore terrae ac maria opere Martio vacant, indomitos antea, cum iactura virium suarum reppulimus Alamannos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장 4:2)
Confestimque ille ditatus perrexit ad Lepcim, utque ad veritatis perveniret indaginem, et Aristomenem facundos municipes et insignes, libere suas civiumque et finitimorum retexentes aerumnas, ad loca vastata secum eduxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 18:1)
nisi fallor, ordine eorum uestigia persequor et singillatim apprehendens omnem calumniae textum retexo.
(아풀레이우스, 변명 59:2)
Evictus tandem necessitate succumbo, et ingratis licet arrepta pallio retexi corpora.
(아풀레이우스, 변신, 3권 8:9)
"Sed nosse valde cupio, et oro, mater, ordine mihi singula retexe."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:9)
Plenaeque evadent inconstantiae et mutationum, modo texendae, modo retexendae, instar vacillationum hominis ebrii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 1:12)
Si vero quadruplus sese ac sesquiquartus adglomerent, quincuplus continuo fiet, et si quincuplus cum sesquiquinto, mox sescupli proportio coniugabitur, atque ita secundum hanc progressionem cunctae multiplicitatis species sine ulla rati ordinis permutatione nascentur, ita ut duplus cum sesqualtero triplicem creet, triplus cum sesquitertio quadruplum, quadruplus eum sesquiquarto quincuplum et eodem modo, ut nullus hanc continuationem finis inpediat.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod multiplex intervallum ex quibus superparticularibus medietate posita intervallis fiat eiusque inveniendi regula. 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION