라틴어 문장 검색

Vivit Dominus, salvator Israel, quia si per Ionathan filium meum factum est, absque retractatione morietur ". Ad quod nullus contradixit ei de omni populo.
이스라엘을 구원하시는 주님께서 살아 계시는 한, 그 죄가 내 자식 요나탄에게 있다 하여도 그는 마땅히 죽어야 할 것이다.” 그러나 군사들 가운데 어느 누구도 그에게 대답하지 않았다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 14장39)
Dum enim falsas mentis vires mirantur homines et celebrant, veras ejusdem quae esse possint (si debita ei adhibeantur auxilia, atque ipsa rebus morigera sit, nec impotenter rebus insultet) praetereunt et perdunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:8)
minorem, Arsinoen, cuius nomine diu regnasse impotenter Ganymeden docuimus, deducere ex regno statuit, ne qua rursus nova dissensio, prius quam diuturnitate confirmarentur regibus imperia, per homines seditiosos nasceretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 33:3)
quoniam peccator percutitur, ut 'sine retractatione moriatur'.
(단테 알리기에리, Epistolae 42:9)
conficies igitur et quidem sine ulla dubitatione aut retractatione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 24 4:2)
Melius equidem adferre nihil possum, sed a te impetrarim lubenter, ut, nisi molestum sit, quoniam te nulla vincula impediunt ullius certae disciplinae libasque ex omnibus, quodcumque te maxime specie veritatis movet, - quod paulo ante Peripateticos veteremque Academiam hortari videbare, ut sine retractatione libere dicere auderent sapientis esse semper beatissimos, id velim audire, quem ad modum his putes consentaneum esse id dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 82:5)
protinus ergo, ne quid cupide, ne quid improbe, ne quid impotenter faciat, monendus est puer;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 112:1)
interim variatur casibus haec et generibus retractatio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 190:2)
eorum, qui fuerunt, retractatio non sine acerbitate quadam iuvat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 6:2)
ille qui multa ambitiose concupiit, superbe contempsit, impotenter vicit, insidiose decepit, avare rapuit, prodige effudit, necesse est memoriam suam timeat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 58:1)
Corporibus nostris impotenter, contumeliose, crudeliter abutetur.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 57:2)
sed quia, hoc si iam recta uia consequi non potero, decipere uos cogar, uelut salutarem daturus pueris potionem absinthiati poculi, LIVIVS adeo retractationis consilium habuisse Ciceronem non dicit, ut neget tempus habuisse;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 16:3)
quod ubi auditum est - tantus eius magistratus terror erat, - simul hostes a moenibus recessere et iuniores Romani ad edictum sine retractatione convenere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 296:2)
item a praefectis classium Romanarum multa impotenter in socios facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XLIII Periocha5)

SEARCH

MENU NAVIGATION