라틴어 문장 검색

Illo vero retrahente manum, egressus est frater eius; dixitque mulier: " Qualem rupisti tibi rupturam? ". Et ob hanc causam vocatum est nomen eius Phares (id est Ruptura).
그러나 그 아기가 손을 도로 집어넣고, 그의 동기가 나오니, 산파는 “아니, 네가 틈을 비집고 나오다니!” 하고 말하였다. 그래서 그 이름을 페레츠라 하였다. (불가타 성경, 창세기, 38장29)
Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus, et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria.
미르얌은 이레 동안 진영 밖에 격리되었다. 백성은 미르얌이 돌아올 때까지 떠나지 않았다. (불가타 성경, 민수기, 12장15)
Si ad cardines caeli fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus Deus tuus et assumet
너희가 하늘 끝까지 쫓겨났다 하더라도, 주 너희 하느님께서는 그곳에서 너희를 모아들이시고 그곳에서 너희를 데려오실 것이다. (불가타 성경, 신명기, 30장4)
Habitatores autem Gabaon miserunt ad Iosue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei: " Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum! Ascende cito et libera nos ferque praesidium: convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorraeorum, qui habitant in montanis ".
그러자 기브온 사람들은 길갈 진영으로 여호수아에게 전갈을 보냈다. “이 종들을 버리지 마십시오. 저희에게 빨리 올라오시어 저희를 구원해 주십시오. 저희를 도와주십시오. 산악 지방에 사는 아모리족의 임금들이 모두 저희를 치려고 몰려왔습니다.” (불가타 성경, 여호수아기, 10장6)
Cumque audisset rex sermonem hominis Dei, quem inclamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari dicens: " Apprehendite eum! ". Et exaruit manus eius, quam extenderat contra eum, nec valuit retrahere eam ad se.
예로보암 임금은 하느님의 사람이 베텔 제단에 대고 이렇게 외치는 말을 듣고, 제단에서 손을 뻗으며 “그를 붙잡아라.” 하고 명령하였다. 그러자 그를 향해 뻗었던 손이 굳어 오므릴 수가 없게 되었다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 13장4)
Et conversi sunt deinceps et retraxerunt servos et ancillas suas, quos dimiserant liberos, et subiugaverunt in famulos et in famulas.
그러나 그들은 얼마 뒤 마음이 변하여, 자신들이 풀어 준 남종과 여종들을 도로 데려와 종으로 마구 부렸다. (불가타 성경, 예레미야서, 34장11)
GHIMEL. Sed et cum clamavero et rogavero, exclusit orationem meam.
내가 소리 지르며 도움을 청해도 내 기도 소리에 귀를 막아 버리시고 (불가타 성경, 애가, 3장8)
Hoc autem factum est per ter, et retracta sunt rursum omnia in caelum.
이러한 일이 세 번 거듭되고 나서 그것들은 모두 하늘로 다시 끌려 올라갔습니다. (불가타 성경, 사도행전, 11장10)
Ubi est ergo gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? Operum? Non, sed per legem fidei.
그러니 자랑할 것이 어디 있습니까? 전혀 없습니다. 무슨 법으로 그리되었습니까? 행위의 법입니까? 아닙니다. 믿음의 법입니다. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 3장27)
Aemulantur vos non bene, sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini.
그들은 여러분에게 열성을 기울이고 있지만 좋은 뜻으로 하는 것이 아닙니다. 오히려 여러분을 따로 떼어 놓아 여러분이 자기들에게만 열성을 기울이게 하려는 것입니다. (불가타 성경, 갈라티아 신자들에게 보낸 서간, 4장17)
" Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum! ". Retraxit et protulit iterum, et erat similis carni reliquae.
주님께서 “네 손을 다시 품에 넣어 보아라.” 하고 말씀하시자, 그가 손을 다시 품에 넣었다. 그런 다음 품에서 손을 꺼내 보니, 제 살로 되돌아와 있었다. (불가타 성경, 탈출기, 4장7)
Hiis itaque sic exclusis, excludendi sunt alii qui, corvorum plumis operti, oves albas in grege Domini se iactant.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:37)
Unde ipsum penitus cum rerum omnium naturas philosophi distinguerent, praetermittentes, quem nec ore disseri, nec mente concipi profitentur, sic eum a numero rerum excluserunt, quasi eum nihil esse astruerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:13)
Patet itaque a tractatu philosophorum, rerum omnium naturas in decem praedicamenta distribuentium, illam summam majestatem esse exclusam omnino, nec ullo modo regulas aut traditiones eorum ad illam summam atque ineffabilem celsitudinem conscendere, sed creaturarum naturis inquirendis eos esse contentos secundum quod scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:2)
si autem bona, cum possit, non faciat, et ab aliquibus quae facienda essent se retrahat, quis eum tanquam aemulum vel iniquum non arguat?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION