라틴어 문장 검색

domus fortunam hortulanus ille miseratus suosque casus graviter ingemescens, deprensis pro prandio lacrimis vacuasque manus complodens saepicule, protinus inscenso me retro, quam veneramus, viam capessit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:2)
et deum respondisse vastitatem esse Italiae praecepisseque, ut pergeret protinus, quid retro atque a tergo fieret, ne laboraret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 73:7)
et eum admiratum quaesisse de deo quodnam illud esset tale monstrum, et deum respondisse vastitatem esse Italiae praecepisseque, ut pergeret protinus, quid retro atque a tergo fieret ne laboraret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 73:7)
Protinus idem ultro iaculo parmaque Menoeten proterrebat agens trepidis vestigia retro passibus urgentem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권256)
nam ut primo, cum sermo instituitur, dicere quae audierint utile est pueris ad loquendi facultatem, ideoque et retro agere expositionem et a media in utramque partem discurrere sane merito cogantur, sed ad gremium praeceptoris, et dum aliud non possunt et dum res ac verba connectere incipiunt, ut protinus memoriam firment:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 59:3)
Protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac, veste mutata, obtulerunt ei.
그러자 파라오는 사람들을 보내어 요셉을 불러오게 하였다. 그들은 서둘러 그를 구덩이에서 끌어내어, 수염을 깎고 옷을 갈아입혔다. 그런 다음 요셉은 파라오에게 들어갔다. (불가타 성경, 창세기, 41장14)
quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia. Consumptura est enim fames omnem terram,
그러나 그 뒤를 이어 일곱 해 동안은 기근이 들겠습니다. 그러면 이집트 땅에서는 전에 들었던 그 모든 대풍이 잊히고, 기근이 이 땅을 고갈시켜 버릴 것입니다. (불가타 성경, 창세기, 41장30)
Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens calcanea equi, ut cadat ascensor eius retro.
단은 길가의 뱀 오솔길의 독사. 말 뒤꿈치를 물어 그 위에 탄 사람이 뒤로 떨어진다. (불가타 성경, 창세기, 49장17)
et duas alias per singulos angulos habitaculi retro;
성막의 뒷면 두 모퉁이에 세울 널빤지도 두 장을 만들었다. (불가타 성경, 탈출기, 36장28)
Quidquid autem ambulat quidem super quattuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quae salit super terram,
그러나 네 발로 걸으며 날개가 달린 모든 벌레 가운데, 발 위로 다리가 있어 땅에서 뛸 수 있는 것은 먹어도 된다. (불가타 성경, 레위기, 11장21)
Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum Domini stantem in via, evaginato gladio in manu eius; adoravitque eum pronus in terram.
그때에 주님께서 발라암의 눈을 열어 주셨다. 그제야 그는 주님의 천사가 칼을 빼어 손에 들고 길에 서 있는 것을 보고는, 무릎을 꿇고 얼굴이 땅에 닿도록 엎드렸다. (불가타 성경, 민수기, 22장31)
Ieroboam autem retro moliebatur insidias, ut venirent post eos, et erant ante Iudam, et insidiae post eos.
그러나 예로보암은 이미 복병을 유다군 뒤로 돌아가게 하였다. 이렇게 이스라엘군은 유다군 뒤에 복병을 숨겨 두고 그들과 정면에서 맞섰다. (불가타 성경, 역대기 하권, 13장13)
Et non recessit retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a via tua;
저희 마음은 뒤로 물러서지도 않고 저희 발걸음은 당신의 길을 벗어나지도 않았습니다. (불가타 성경, 시편, 44장19)
Recesserunt et praevaricati sunt quemadmodum patres eorum conversi sunt retro ut arcus pravus.
그들의 조상들처럼 배신하고 배반하여 뒤틀린 활처럼 되어 버렸다. (불가타 성경, 시편, 78장57)
Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram et non des ei locum tibi retro maledicendi;
애걸하는 이에게서 눈을 돌리지 말고 그에게 너를 저주할 빌미를 주지 마라. (불가타 성경, 집회서, 4장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION