라틴어 문장 검색

quod aliis generationibus non innotuit filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu,
그 신비가 과거의 모든 세대에서는 사람들에게 알려지지 않았지만, 지금은 성령을 통하여 그분의 거룩한 사도들과 예언자들에게 계시되었습니다. (불가타 성경, 에페소 신자들에게 보낸 서간, 3장5)
quibus revelatum est quia non sibi ipsis, vobis autem ministrabant ea, quae nunc nuntiata sunt vobis per eos, qui evangelizaverunt vos, Spiritu Sancto misso de caelo, in quae desiderant angeli prospicere.
예언자들은 그 일들이 자신들이 아니라 여러분을 위한 것이라는 계시를 받았습니다. 그 일들이 하늘에서 파견된 성령의 도움으로 복음을 전한 이들을 통하여 이제 여러분에게 선포되었습니다. 그 일들은 천사들도 보기를 갈망하고 있습니다. (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 1장12)
Adhuc quoque post evangelicam revelationem, post tot sanctorum Patrum revela...
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 21:9)
Daniel justos sicut solem et stellas fulgere in coelo, revelante sibi Spiritu sancto, declaravit (Dan.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 5:14)
Nemo itaque miretur, si ab ipsis quoque philosophis, qui tot sanctorum assertionibus ad divinitatis notitiam ipso etiam Domino revelante conscenderunt, testimonia inducamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:2)
Esdras revelavit secundum collatam in se revelationem justos cum Christo futuros, futuros cum sanctis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 5:3)
Has igitur conclusiones et media, licet ostensa sint nobis hec ab humana ratione que per phylosophos tota nobis innotuit, hec a Spiritu Sancto qui per prophetas et agiographos, qui per coecternum sibi Dei filium Iesum Cristum et per eius discipulos supernaturalem veritatem ac nobis necessariam revelavit, humana cupiditas postergaret nisi homines, tanquam equi, sua bestialitate vagantes "in camo et freno" compescerentur in via. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:19)
Prae hac arrogantia, quae suam alere pergit attractionem suosque asseclas etiam nostra aetate, sanctus Irenaeus asserit fidem unam esse tantum, quia semper ducitur per specificam Incarnationis viam, nec umquam carnem historiamque Christi praetergreditur, quandoquidem Deus in ea plane se revelare voluit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 91:6)
Inseres autem velum subter fibulas, intra quod pones arcam testimonii et quo sanctum et sanctum sanctorum dividentur.
그 휘장을 갈고리들에 걸고 그 뒤에 증언 궤를 모셔라. 그래서 그 휘장이 성소와 지성소를 갈라놓게 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 26장33)
Pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancto sanctorum
지성소에 있는 증언 궤는 속죄판으로 덮어라. (불가타 성경, 탈출기, 26장34)
Septem diebus expiabis altare et sanctificabis; et erit sanctum sanctorum: omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.
너는 이레 동안 제단을 위하여 속죄 예식을 거행하여 그것을 성별하여라. 그러면 제단은 가장 거룩한 것이 되고, 거기에 닿는 것도 모두 거룩하게 된다.” (불가타 성경, 탈출기, 29장37)
Et expiabit Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine sacrificii pro peccato; et placabit super eo in generationibus vestris: sanctum sanctorum erit Domino ".
아론은 그 제단의 뿔에 해마다 한 번씩 속죄 예식을 거행해야 한다. 너희는 대대로 해마다 한 번씩, 속죄하려고 바치는 속죄 제물의 피로 그 제단을 위한 속죄 예식을 거행해야 한다. 이 제단은 주님에게 바친 가장 거룩한 것이다.” (불가타 성경, 탈출기, 30장10)
Cumque in tenuissimum pulverem ex parte contuderis, pones ex eo coram testimonio in tabernaculo conventus, in quo conveniam ad te: sanctum sanctorum erit vobis thymiama.
너는 그 가운데 일부를 가루로 빻아서, 내가 너를 만나 줄 만남의 천막 안 증언 궤 앞에 놓아라. 이는 너희에게 가장 거룩한 것이다. (불가타 성경, 탈출기, 30장36)
Unges quoque altare holocausti et omnia vasa eius et consecrabis altare, et erit sanctum sanctorum.
번제 제단과 거기에 딸린 모든 기물에 기름을 부어 제단을 성별하여라. 그러면 제단이 가장 거룩한 것이 될 것이다. (불가타 성경, 탈출기, 40장10)
Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum eius: sanctum sanctorum de incensis Domini.
남은 곡식 제물은 아론과 그 아들들의 것이 된다. 이것은 주님에게 바친 화제물에서 온 것이므로 가장 거룩한 것이다. (불가타 성경, 레위기, 2장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION