라틴어 문장 검색

Meribbaal quoque filius Saul descendit in occursum regis; non laverat pedes nec circumcidit ungues nec totonderat barbam vestesque suas non laverat a die, qua egressus fuerat rex, usque ad diem reversionis eius in pace.
사울의 아들 므피보셋도 임금을 맞으러 내려왔다. 그는 임금이 떠나간 날부터 무사히 돌아오는 날까지, 발도 씻지 않고 수염도 깎지 않았으며 옷도 빨아 입지 않았다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 19장25)
Umbrae enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri, quoniam consignata est, et nemo revertitur.
우리의 한평생은 지나가는 그림자이고 우리의 죽음에는 돌아올 길이 없다. 정녕 한번 봉인되면 아무도 되돌아오지 못한다. (불가타 성경, 지혜서, 2장5)
Est enim reversio ad amicum.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 1:4)
Sic Veneris pestes, sic Martis decipit estus, Lunaremque globum que tandem singula uincens, Immensum consummat iter uotisque sororum Expectata diu Prudencia redditur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 18:8)
Quae crystallino inargentata fulgore, lunaris sideris resplendebat effectu.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:78)
Hac remordatione et inundatione Turcorum gravissima, et celeri fuga et reversione Christianorum ad pontem, plurimi pedites interierunt, a Turcis sagitta confixi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 88:7)
«Non turbemini, neque formidet cor vestrum in hac imperatoris vulgata reversione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 82:6)
- Legatio Tyriorum ad principem Damascenorum, et reversio regis in Jerusalem post adventum eorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 13:2)
Post reversionem regis, Turci sine mora ad Gastum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 40:1)
ius quoddam sublime numinis efficacis, humanarum mentium opinione lunari circulo superpositum, vel ut definiunt alii, substantialis tutela generali potentia partilibus praesidens fatis, quam theologi veteres fingentes Iustitiae filiam, ex abdita quadam aeternitate tradunt omnia despectare terrena.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 25:4)
Ac licet utriusque sideris conversiones et motus, ut scrutatores causarum intellegibilium adverterant, in unum eundemque finem, lunari cursu impleto, perenni distinctione conveniunt, tamen sol non semper his diebus obducitur, sed cum luna e regione (velut libramento quodam igneo) orbi et aspectui nostro opponitur media.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 3:1)
Ad summam tum sol occultatur, splendore suppresso, cum ipse et lunaris globus astrorum omnium infimus, paril1 comitatu obtinentes circulos proprios, salvaque ratione altitudinis interiectae, iunctim locati, ut scienter et decore Ptolemaeus exponit, ad dimensiones venerint, quas ἀναβιβάζοντασ et καταβιβάζοντασ ἐκλειπτικου`σ συνδέσμουσ (coagmenta videlicet defectiva.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 4:1)
Cupientes enim velut coitum quendam, humores ex lunari aspergine capiunt, densius oscitando.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 85:3)
Iamque vineis et residuis omnibus, quae poscebat obsidium, paratis, vigilia secunda praecipiti, cum nox casu lunari nitens splendore, his qui propugnaculis insistebant, aperte cuncta monstraret, repente in unum pondus coacta, multitudo patefactis subito portis erupit, cohortemque nec opinantem adorta nostrorum, cecidit complures, inter quos etiam tribunus peremptus est, periculum propulsare conatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 8:1)
Quibus non sine magno terrore perspectis, stipatus armatarum cohortium globis, cum primatibus fidentissimus imperator, ut flagitabat maior vis et atrocior, lunari acie sinuatisque lateribus, occursuros hosti manipulos instruebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION