라틴어 문장 검색

qua desperata quasi hunc gradum mei reditus esse quod mulieres revertissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 23 4:4)
sed ut ad initium revertar, cave dubites quin omnia de salute ac reditu tuo perfecta sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 12 6:5)
Achaei non antea ausi capessere bellum quam ab Roma revertissent legati, ut quid senatui placeret scirent, post reditum legatorum et Sicyonem concilium edixerunt et legatos ad T. Quinctium miserunt qui consilium ab eo peterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 275:1)
quod si nondum satis cernitis, cum res ipsa tot tam claris argumentis signisque luceat, pura mente atque integra Milonem, nullo scelere imbutum, nullo metu perterritum, nulla conscientia exanimatum Romam revertisse, recordamini, per deos immortalis, quae fuerit celeritas reditus eius, qui ingressus in forum ardente curia, quae magnitudo animi, qui voltus, quae oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 1:1)
Ita factum est ut, cum omnes hi menses quibus dies addidit ante hanc ordinationem habuissent mensis sequentis Kalendas ad septimum decimum revertentes, postea ex augmento additorum dierum hi qui duos acceperunt ad nonum decimum, qui vero unum, ad octavum decimum haberent reditum Kalendarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 10:1)
Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies.
물이 땅에서 계속 빠져나가, 백오십 일이 지나자 물이 줄어들었다. (불가타 성경, 창세기, 8장3)
Quae, cum non invenisset, ubi requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam; aquae enim erant super universam terram. Extenditque manum et apprehensam intulit in arcam.
그러나 비둘기는 발붙일 곳을 찾지 못하고 방주로 노아에게 돌아왔다. 온 땅에 아직도 물이 있었던 것이다. 노아는 손을 내밀어 그것을 잡아 방주 안으로 들여놓았다. (불가타 성경, 창세기, 8장9)
Exspectavitque nihilominus septem alios dies; et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum.
노아는 이레를 더 기다려 그 비둘기를 내보냈다. 그러자 비둘기는 그에게 다시 돌아오지 않았다. (불가타 성경, 창세기, 8장12)
Reversique sunt et venerunt ad fontem Mesphat; ipsa est Cades. Et percusserunt omnem regionem Amalecitarum et etiam Amorraeum, qui habitabat in Asasonthamar.
그들은 발길을 돌려 엔 미스팟 곧 카데스로 진군해 가서, 아말렉족의 온 땅과 하차촌 타마르에 사는 아모리족까지 쳤다. (불가타 성경, 창세기, 14장7)
Egressus est autem rex Sodomae in occursum eius, postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum, qui cum eo erant, in vallem Save, quae est vallis Regis.
아브람이 크도를라오메르와 그와 연합한 임금들을 치고 돌아오자, 소돔 임금이 사웨 골짜기 곧 임금 골짜기로 그를 마중 나왔다. (불가타 성경, 창세기, 14장17)
Generatione autem quarta revertentur huc; necdum enim completae sunt iniquitates Amorraeorum usque ad praesens tempus".
그리고 그들은 사 대째가 되어서야 여기로 돌아올 것이다. 아모리족의 죄악이 아직 다 차지 않았기 때문이다.” (불가타 성경, 창세기, 15장16)
Dixitque ei angelus Domini: " Revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius ".
주님의 천사가 그에게 말하였다. “너의 여주인에게 돌아가서 그에게 복종하여라.” (불가타 성경, 창세기, 16장9)
Cui dixit: "Revertens veniam ad te tempore isto, et habebit filium Sara uxor tua". Quo audito, Sara risit ad ostium tabernaculi, quod erat post eum.
그러자 그분께서 말씀하셨다. “내년 이때에 내가 반드시 너에게 돌아올 터인데, 그때에는 너의 아내 사라에게 아들이 있을 것이다.” 사라는 아브라함의 등 뒤 천막 어귀에서 이 말을 듣고 있었다. (불가타 성경, 창세기, 18장10)
Numquid Domino est quidquam difficile? Revertar ad te hoc eodem tempore, et habebit Sara filium ".
너무 어려워 주님이 못 할 일이라도 있다는 말이냐? 내가 내년 이맘때에 너에게 돌아올 터인데, 그때에는 사라에게 아들이 있을 것이다.” (불가타 성경, 창세기, 18장14)
Abiit Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham; et ille reversus est in locum suum.
주님께서는 아브라함과 말씀을 마치시고 자리를 뜨셨다. 아브라함도 자기가 사는 곳으로 돌아갔다. (불가타 성경, 창세기, 18장33)

SEARCH

MENU NAVIGATION