라틴어 문장 검색

Ergo saepius revocati ne respicere quidem suos sustinebant misericordia in formidinem versa.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 20:3)
Moestum, fletu manante, cadaver, Tristia non equidem Parcarum stamina, dixit, Respexi, tacitae revocatus ab aggere ripae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:23)
miserum sociis opus et sua mandat proelia et unanimi vadit desertor amici, respiciens tamen et revocent si forte paratus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권87)
"quam cuperem tamen ante necem, si potis est, revocare tuam, torva puellula, nequitiam, respice gaudia quanta metas, quae tibi fert genialis honor."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.28)
Quemadmodum, quae in usu sunt et manum cotidie tactumque patiuntur, numquam periculum situs adeunt, illa, quae ad oculos non revocantur, sed extra conversationem ut supervacua iacuerunt, sordes ipsa colligunt vetustate, ita, quidquid frequens cogitatio exercet ac renovat, memoriae numquam subducitur, quae nihil perdit, nisi ad quod non saepe respexit.
(세네카, 행복론, Liber III 10:1)
Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum. Et respexit Dominus ad Abel et ad munus eius,
아벨은 양 떼 가운데 맏배들과 그 굳기름을 바쳤다. 그런데 주님께서는 아벨과 그의 제물은 기꺼이 굽어보셨으나, (불가타 성경, 창세기, 4장4)
ad Cain vero et ad munus illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius.
카인과 그의 제물은 굽어보지 않으셨다. 그래서 카인은 몹시 화를 내며 얼굴을 떨어뜨렸다. (불가타 성경, 창세기, 4장5)
Et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem. Ibi locutus est: "Salvare, agitur de vita tua; noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione; sed in monte salvum te fac, ne pereas".
그들은 롯의 가족을 밖으로 데리고 나와 말하였다. “달아나 목숨을 구하시오. 뒤를 돌아다보아서는 안 되오. 이 들판 어디에서도 멈추어 서지 마시오. 휩쓸려 가지 않으려거든 산으로 달아나시오.” (불가타 성경, 창세기, 19장17)
Respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis.
그런데 롯의 아내는 뒤를 돌아다보다 소금 기둥이 되어 버렸다. (불가타 성경, 창세기, 19장26)
Confirmatusque est ager Ephronis, qui erat in Machpela respiciens Mambre, tam ipse quam spelunca in eo et omnes arbores eius in cunctis terminis eius per circuitum,
그리하여 마므레 맞은쪽 막펠라에 있는 에프론의 밭, 곧 밭과 그 안에 있는 동굴과 그 밭 사방 경계 안에 있는 모든 나무가, (불가타 성경, 창세기, 23장17)
Deinde sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri Machpela, qui respiciebat Mambre ­ haec est Hebron ­ in terra Chanaan.
그런 다음 아브라함은 가나안 땅 마므레, 곧 헤브론 맞은쪽 막펠라 밭에 있는 동굴에 자기 아내 사라를 안장하였다. (불가타 성경, 창세기, 23장19)
Habitaverunt autem ab Hevila usque Sur, quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyriam. In faciem cunctorum fratrum suorum obiit.
그들은 하윌라에서 수르에 이르는 지방에 살았다. 수르는 이집트 맞은쪽, 아시리아로 가는 곳에 있다. 이렇게 그는 자기의 모든 형제들에게 맞서 혼자 떨어져 살았다. (불가타 성경, 창세기, 25장18)
Nisi Deus patris mei, Deus Abraham et Timor Isaac, affuisset mihi, certemodo nudum me dimisisses; afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et iudicavit heri ".
제 아버지의 하느님, 아브라함의 하느님, 이사악의 두려우신 분께서 제 편이 되어 주지 않으셨다면, 장인어른께서는 저를 틀림없이 빈손으로 보내셨을 것입니다. 그러나 하느님께서는 저의 고통과 제 손의 고생을 보시고, 어젯밤에 시비를 가려 주신 것입니다.” (불가타 성경, 창세기, 31장42)
Qui responderunt: " Tu salvasti nos! Respiciat nos tantum dominus noster, et laeti serviemus regi ".
그러자 그들이 요셉에게 대답하였다. “나리께서 저희의 목숨을 살려 주셨습니다. 나리께서 저희에게 호의를 베풀어 주십시오. 저희는 기꺼이 파라오의 종이 되겠습니다.” (불가타 성경, 창세기, 47장25)
et respexit Dominus filios Israel et apparuit eis.
하느님께서는 이스라엘 자손들을 살펴보시고 그 처지를 알게 되셨다. (불가타 성경, 탈출기, 2장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION