라틴어 문장 검색

Non modo per rimas rimatur basia Thysbes [0432A] Pyramus, huic Veneris rimula nulla placet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:30)
Rimula, qua uideo, te docet esse lupum.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et edo 32:8)
Sed cum aliquando per diem integrum et noctem ad eandem illam horam, qua anteriori vespera accensae fuerant, candelae ardendo lucescere non poterant, nimirum ventorum violentia inflante, quae aliquando per ecclesiarum ostia et fenestrarum, maceriarum quoque atque tabularum, vel frequentes parietum rimulas, nec non et tentoriorum tenuitates, die noctuque sine intermissione flabat, exardescere citius plus debito ante eandem horam finiendo cursum suum cogebantur, excogitavit, unde talem ventorum sufflationem prohibere potuisset, consilioque artificiose atque sapienter invento, laternam ex lignis et bovinis cornibus pulcherrime construere imperavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 104 109:4)
sed rimula clausa moratur.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:5)
— Tenui quidem ueluti rimula mihi uideor intueri, sed ex te apertius cognoscere malim.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:5)
Ipsi quoque improbi, si eis aliqua rimula uirtutem relictam fas esset aspicere uitiorumque sordes poenarum cruciatibus se deposituros uiderent, compensatione adipiscendae probitatis nec hos cruciatus esse ducerent defensorumque operam repudiarent ac se totos accusatoribus iudicibusque permitterent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 7:5)
neque nimis plenum, ne parvolae rimulae fallant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장10)
neque nimis plenum, ne paruolae rimulae fallant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 2:5)
nulla est alia rimula, per quam virtus hec ad Ecclesiam manare potuisset;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 13:3)
M. Aburius tribunus plebis si quid de ea re ante M. Aemilii consulis adventum decerneretur intercessurum se ostendit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 32:1)
sed cum audisset consulem M. Aemilium, litteris M. Aburii tribuni plebis acceptis de remissa intercessione, ipsum ad impediendum triumphum Romam venientem aegrum in via substitisse, ne plus in triumpho certaminum quam in bello haberet, praetulit triumphi diem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 54:2)
praetores inde facti M. Popilius Laenas, P. Licinius Crassus, M. Cornelius Scipio, L. Papirius Maso, M. Aburius, L. Aquilius Gallus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 157:1)
praetores L. Papirius Maso urbanam, M. Aburius inter peregrinos sortiti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 169:3)
in eam rem legati ad Masinissam Carthaginiensesque missi L. Postumius Albinus, Q. Terentius Culleo, C. Aburius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 373:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION