라틴어 문장 검색

Post multa enim quae vates auguresque praedixere veridice, resultabant canes ululantibus lupis, et querulum quoddam nocturnae volucres tinniebant et flebile, et squalidi solis exortus hebetabant matutinos diei candores, et Antiochiae per rixas tumultusque vulgares id in consuetudinem venerat, ut quisquis vim se pati existimaret, Vivus ardeat Valens licentius clamitaret, vocesque praeconum audiebantur, assidue mandantium congeri ligna ad Valentini lavacri succensionem, studio ipsius principis conditi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 1장 2:1)
Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et pastores gregum Lot. Eo autem tempore Chananaeus et Pherezaeus habitabant in illa terra.
아브람의 가축을 치는 목자들과 롯의 가축을 치는 목자들 사이에 다툼이 일어나기도 하였다. 그때 그 땅에는 가나안족과 프리즈족이 살고 있었다. (불가타 성경, 창세기, 13장7)
in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria, qui habitant ad meridiem, et iuxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.
두 번째 비상 나팔을 불면 남쪽에 진을 친 진영들이 출발한다. 출발할 때마다 이렇게 비상 나팔을 불게 하여라. (불가타 성경, 민수기, 10장6)
Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non ululabunt.
집회를 소집할 때에는 그냥 나팔을 불고 비상 나팔을 불지 않는다. (불가타 성경, 민수기, 10장7)
Si exieritis ad bellum in terra vestra contra hostes, qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis; et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.
너희 땅에서 너희에게 맞서는 적과 싸우러 나갈 때에는 비상 나팔을 불어라. 그러면 주 너희 하느님이 너희를 기억하여, 너희 원수들에게서 너희를 구해 줄 것이다. (불가타 성경, 민수기, 10장9)
stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium. Omnia itaque castra turbata sunt, et vociferantes ululantesque fugerunt.
그러면서 그들은 진영을 둘러싼 채 제자리를 지켰다. 그러자 진영은 온통 갈팡질팡 아우성치며 도망치기 시작하였다. (불가타 성경, 판관기, 7장21)
Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam iuxta portam aspectans viam; erat enim cor eius pavens pro arca Dei. Vir autem ille, postquam ingressus est, nuntiavit urbi; et ululavit omnis civitas.
그가 왔을 때 엘리는 하느님의 궤 때문에 마음이 떨려, 길가 의자에 앉아서 멀리 내다보고 있었다. 그 사람이 성읍에 들어와 소식을 전하자 온 성읍 주민들이 울부짖었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 4장13)
Tunc ululaverunt humiles mei, et exclamaverunt aegrotantes et territi sunt, in altum extulerunt vocem suam et conversi sunt.
그때에 압박받던 내 백성이 함성을 지르고 연약한 내 백성이 고함을 치자 적들이 무서워 몸서리치고 소리를 높이자 적들이 거꾸러졌다. (불가타 성경, 유딧기, 16장11)
Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas.
미움은 싸움을 일으키지만 사랑은 모든 허물을 덮어 준다. (불가타 성경, 잠언, 10장12)
Vir iracundus provocat rixas; qui patiens est, mitigat lites.
성을 잘 내는 사람은 싸움을 일으키고 분노에 더딘 이는 다툼을 가라앉힌다. (불가타 성경, 잠언, 15장18)
Qui diligit delictum, diligit rixas; et, qui exaltat ostium, quaerit effracturam.
싸움을 사랑하는 자는 죄악을 사랑하는 사람이고 자기 대문을 높이는 자는 파멸을 찾는 사람이다. (불가타 성경, 잠언, 17장19)
Labia stulti miscent se rixis, et os eius plagas provocat.
우둔한 자의 입술은 싸움을 일으키고 그의 입은 주먹질을 부른다. (불가타 성경, 잠언, 18장6)
Cui " Vae "? Cui " Eheu "? Cui rixae? Cui querela? Cui sine causa vulnera? Cui suffusio oculorum?
누가 비탄에 젖어 있느냐? 누가 애통해하느냐? 누가 싸움질하였느냐? 누가 원망하느냐? 누가 까닭 없이 상처를 입었느냐? 누가 슬픔에 잠긴 눈을 하고 있느냐? (불가타 성경, 잠언, 23장29)
Apprehendit auribus canem, qui transiens commiscetur rixae alterius.
지나가다가 자기와 상관없는 싸움에 흥분하는 자는 개의 귀를 잡아당기는 자와 같다. (불가타 성경, 잠언, 26장17)
Sicut carbones ad prunas et ligna ad ignem, sic homo litigiosus ad inflammandas rixas.
숯이 숯불을, 장작이 불길을 일으키듯 다투기 좋아하는 사람은 싸움을 일으킨다. (불가타 성경, 잠언, 26장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION