라틴어 문장 검색

tribuere dignare votis suis, precibus meis, moribus tuis, ut ad soliditatem ruris istius te patrocinante perveniat, cui rem parentum sibique non solum notam verum etiam inter laetantis infantiae rudimenta reptatam sicut recepisse parum fructuosum, sic non emeruisse nimis videtur ignavum, ego vero tantum obstringar indultis ac si meae proficiat peculiariter proprietati, quicquid meus aetate frater professione filius, loco civis fide amicus acceperit, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Hypatio suo salutem 3:1)
Erant autem ambo senes provectaeque aetatis, et desierant Sarae fieri muliebria.
아브라함과 사라는 이미 나이 많은 노인들로서, 사라는 여인들에게 있는 일조차 그쳐 있었다. (불가타 성경, 창세기, 18장11)
Et deficiens mortuus est Abraham in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum.
아브라함은 장수를 누린 노인으로, 한껏 살다가 숨을 거두고 죽어 선조들 곁으로 갔다. (불가타 성경, 창세기, 25장8)
consumptusque aetate mortuus est et appositus est populo suo senex et plenus dierum. Et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui.
이사악은 노인으로, 한껏 살다가 숨을 거두고 죽어 선조들 곁으로 갔다. 아들 에사우와 야곱이 그를 안장하였다. (불가타 성경, 창세기, 35장29)
sederunt coram eo, primogenitus iuxta primogenita sua et minimus iuxta aetatem suam. Et mirabantur nimis,
그들은 요셉 앞에 맏아들부터 막내아들에 이르기까지 나이 순서로 앉게 되자, 서로 얼굴을 쳐다보며 어리둥절해하였다. (불가타 성경, 창세기, 43장33)
cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint, servire cessabunt
쉰 살부터는 복무를 마치고 더 이상 일을 하지 않는다. (불가타 성경, 민수기, 8장25)
" Ista est religio legis, quam constituit Dominus. Praecipe filiis Israel, ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae, in qua nulla sit macula, nec portaverit iugum.
“다음은 주님이 명령하는 법 규정이다. 너는 이스라엘 자손들에게 일러, 흠 없이 온전하고 아직 멍에를 메어 본 일이 없는 붉은 암소를 너에게 끌어 오게 하여라. (불가타 성경, 민수기, 19장2)
Mulier, si quippiam voverit Domino aut se constrinxerit iuramento, quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari,
여자가 아버지 집에 살면서 어린 나이로 주님께 서원을 하거나 서약을 할 경우, (불가타 성경, 민수기, 30장4)
Istae sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quae in puellari adhuc aetate manet in parentis domo.
이는 남편과 아내 사이, 아버지와 아직 아버지 집에 사는 어린 딸 사이에 관하여 주님께서 모세에게 명령하신 규정이다. (불가타 성경, 민수기, 30장17)
Iosue senex provectaeque aetatis erat, et dixit Dominus ad eum: " Senuisti et longaevus es; terraque latissima adhuc superest, quae necdum occupata est.
여호수아가 늙고 나이가 많이 들자 주님께서 그에게 말씀하셨다. “너는 늙고 나이가 많이 들었는데, 아직도 차지해야 할 땅은 아주 많이 남아 있다. (불가타 성경, 여호수아기, 13장1)
Evoluto autem multo tem pore, postquam pacem Do minus dederat Israeli ab omnibus in gyro nationibus et Iosue iam longaevo et persenilis aetatis,
주님께서 원수들을 모두 물리치시고 사방으로부터 이스라엘을 평온하게 해 주신 뒤, 오랜 시일이 지났다. 여호수아는 늙고 나이가 많이 들었다. (불가타 성경, 여호수아기, 23장1)
vocavit Iosue omnem Israelem maioresque natu et principes ac iudices et praefectos dixitque ad eos: " Ego senui et progressioris aetatis sum,
그래서 여호수아는 온 이스라엘, 곧 원로들과 우두머리들과 판관들과 관리들을 불러 말하였다. “나는 이제 늙고 나이가 많이 들었다. (불가타 성경, 여호수아기, 23장2)
Dixeruntque Zebee et Salmana: " Tu surge et irrue in nos, quia iuxta aetatem robur est hominis ". Surrexit Gedeon et interfecit Zebee et Salmana et tulit lunulas, quibus colla camelorum eorum decorata erant.
그러자 제바와 찰문나가 기드온에게 말하였다. “당신이 일어나 우리를 내리치시오. 사람이 생긴 대로 힘도 나오는 법이오.” 그리하여 기드온이 일어나 제바와 찰문나를 죽이고, 그들의 낙타 목에서 초승달 장식을 벗겨 내었다. (불가타 성경, 판관기, 8장21)
Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo; sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua, et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerit.
내가 너의 가족 가운데 내 제단에서 잘라 내지 않을 자마저도, 눈이 어두워지고 마음이 슬퍼지게 하겠다. 네 가족이 사람들의 칼에 맞아 다 죽을 것이다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 2장33)
Et rex David senuerat habebat que aetatis plurimos dies; cum que operiretur vestibus, non calefiebat.
다윗 임금이 늙고 나이가 많이 들자, 이불을 덮어도 몸이 따뜻하지 않았다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 1장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION