라틴어 문장 검색

tunc in canitiem mutatis sponte colubris longaevum mentita senem rugisque severas persulcata genas et ficto languida passu invadit muros Elusae, notissima dudum tecta petens, oculisque diu liventibus haesit peiorem mirata virum, tum talia fatur:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:61)
canitiem raram largo iam pulvere turpat et lacrimis rugas implet anile gemens suppliciterque pias humilis prostratus ad aras mitigat iratas voce tremente nurus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:15)
Quos postquam combibit Aeson aut ore acceptos aut vulnere, barba comaeque canitie posita nigrum rapuere colorem, pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque, adiectoque cavae supplentur corpore rugae, membraque luxuriant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 17:2)
Facies ergo iuxta sapientiam tuam et non deduces canitiem eius pacifice ad inferos.
그러니 너는 지혜롭게 처신하여, 백발이 성성한 그자가 평안히 저승으로 내려가지 못하게 하여라. (불가타 성경, 열왕기 상권, 2장6)
Rugae meae testimonium dicunt contra me; et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi,
당신께서 저를 움켜쥐시니 그 사실이 저의 반대 증인이 되고 저의 수척함마저 저를 거슬러 일어나 제 얼굴에 대고 증언합니다. ─ (불가타 성경, 욥기, 16장8)
Corona dignitatis canities, quae in viis iustitiae reperietur.
백발은 영광의 면류관 의로운 길에서 얻어진다. (불가타 성경, 잠언, 16장31)
Ornamentum iuvenum fortitudo eorum, et honor senum canities.
젊은이의 자랑은 힘이고 노인의 영광은 백발이다. (불가타 성경, 잠언, 20장29)
Quam speciosum canitiei iudicium, et presbyteris cognoscere consilium!
풍부한 경험은 노인들의 화관이고 그들의 자랑거리는 주님을 경외함이다. (불가타 성경, 집회서, 25장6)
ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
그리고 교회를 티나 주름 같은 것 없이 아름다운 모습으로 당신 앞에 서게 하시며, 거룩하고 흠 없게 하시려는 것이었습니다. (불가타 성경, 에페소 신자들에게 보낸 서간, 5장27)
Non enim ex corporis canitie recte deprehenditur ipsa senectus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 8:9)
Multos enim assidue videmus in minori positos aetate canescere multosque etiam in decrepito conspicimus senio et nulla canitie dealbari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 8:10)
Rugis sulcantur vultus, prolixaque barbae
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 7:5)
Canities mento pendet:
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 8:1)
Huc turba infelix agitur, turpisque videri Infrendet dentes, et rugis contrahat ora.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 10:3)
Ergo propinqua neci, morti uicina propinque, Florida canicie, rugis sulcata Senectus Oppositum ruit in iuuenem, nec primitus instat Ense, nec aggreditur telo, nec cuspide pulsat, Sed quadam specie lucte cognatur ut illum In terram demittat, equm subducat et armis Exutum liber gladius grassetur in hostem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION