라틴어 문장 검색

ex Paelignis Poenus flexit iter retroque Apuliam repetens Gereonium pervenit, urbem metu, quia conlapsa ruinis pars moenium erat, ab suis desertam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 212:1)
ad aliquantum iam altitudinis excitata erant moenia cum subito conlapsa ruina sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 262:2)
Sic igitur magni quoque circum moenia mundi expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:1)
eodem tempore Romani et ruinas muri supervadebant et scalas ad stantia moenia inferebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 316:1)
interim et scalis capta multis locis moenia, et per stragem lapidum ac ruinas transcensum in urbem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 213:1)
vellem, populis incognita nostris, Vulturis ut primum laevo fundata volatu Romulus infami complevit moenia luco, Usque ad Thessalicas servisses, Roma, ruinas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:61)
ipse ab ea parte, qua duae turres quodque inter eas muri fuerat corruerat, duo milia militum delectorum admovit, ut eodem tempore, quo ipse transcendere ruinas conaretur, concursu adversus se oppidanorum facto, scalis vacua defensoribus moenia capi parte aliqua possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 697:1)
sed per semirutas superbus arces, ostendens veteris decus duelli, quassatos geris ictibus molares, laudandis pretiosior ruinis, sint urbes aliae situ minaces, quas vires humiles per alta condunt, et per praecipites locata cristas numquam moenia caesa glorientur:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium15)
Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt in medium niti, sed terrarum atque liquoris umorem ponti magnasque e montibus undas, et quasi terreno quae corpore contineantur, at contra tenuis exponunt aeris auras et calidos simul a medio differrier ignis, atque ideo totum circum tremere aethera signis et solis flammam per caeli caerula pasci, quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis, nec prorsum arboribus summos frondescere ramos posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum * * * ne volucri ritu flammarum moenia mundi diffugiant subito magnum per inane soluta et ne cetera consimili ratione sequantur neve ruant caeli tonitralia templa superne terraque se pedibus raptim subducat et omnis inter permixtas rerum caelique ruinas corpora solventes abeat per inane profundum, temporis ut puncto nihil extet reliquiarum desertum praeter spatium et primordia caeca.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 27:1)
Sic locata obsidione, toto conamine in assultu et crebris ruinis muros et turres urbis angustiantes, civibus econtra in armis et tormento lapidum ab intus fortiter resistentibus, machinam multis diebus compositam applicantes, viros in arcu Baleari in ea posuerunt, qui altitudine soliorum machinae eminentes, desuper muros per [0690B] urbem et turres et ejus moenia specularentur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 64:3)
Ruinam, ruinam, ruinam ponam illud; et hoc non fiet, donec veniat, cuius est iudicium, et tradam ei.
파멸이다, 파멸이다. 내가 파멸을 가져오겠다. 이 또한 지금까지 없던 일이다. 마침내 권리를 지닌 이가 오면, 내가 그 권리를 그에게 넘겨주겠다.” (불가타 성경, 에제키엘서, 21장32)
Cave, ne umquam cum habitatoribus terrae, quam intraveris, iungas amicitias, quae tibi sint in ruinam;
너희가 들어가는 땅의 주민들과 계약을 맺지 않도록 조심하여라. 그것이 너희에게 올가미가 될 것이다. (불가타 성경, 탈출기, 34장12)
Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus daturus est tibi; non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in ruinam tui.
너희는 주 너희 하느님께서 너희에게 넘겨주시는 모든 민족들을 없애 버려라. 너희는 그들을 동정해서는 안 된다. 그들의 신들을 섬겨서도 안 된다. 그것은 너희에게 올가미가 될 것이다. (불가타 성경, 신명기, 7장16)
Quam ob rem nolui expellere eos a facie vestra, ut sint vobis in laqueum, et dii eorum in ruinam ".
그러므로 내가 말해 둔다. ‘나는 그들을 너희 앞에서 몰아내지 않겠다. 그리하여 그들은 너희의 적대자가 되고 그 신들은 너희에게 올가미가 될 것이다.’” (불가타 성경, 판관기, 2장3)
Fecitque ex eo Gedeon ephod et posuit illud in civitate sua Ephra. Fornicatusque est omnis Israel in eo, et factum est Gedeoni et omni domui eius in ruinam.
기드온은 그것들로 에폿을 만들어 자기가 사는 오프라 성읍에 두었다. 그러자 온 이스라엘이 그곳에서 그 에폿을 받들며 불륜을 저질렀다. 그리하여 그것이 기드온과 그 집안에 올가미가 되고 말았다. (불가타 성경, 판관기, 8장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION