라틴어 문장 검색

At parte ex alia textrino prima Minervae palla Iovis rutilat, cuius bis coetus aeno serica Sidonius fucabat stamina murex.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium48)
Sic pereant omnes inimici tui, Domine! Qui autem diligunt eum, rutilent, sicut sol in ortu suo splendet ".
주님, 당신의 원수들은 모두 이렇게 망하고 당신을 사랑하는 이들은 힘차게 떠오르는 해처럼 되게 하여 주십시오.” 그 뒤로 이 땅은 마흔 해 동안 평온하였다. (불가타 성경, 판관기, 5장31)
et mane: "Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum". Faciem quidem caeli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis.
아침에는 ‘하늘이 붉고 흐리니 오늘은 날씨가 궂겠구나.’ 한다. 너희는 하늘의 징조는 분별할 줄 알면서 시대의 표징은 분별하지 못한다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 16장3)
morum atque probitas sola est quae vera facit hominem nobilitate beari et rutilanti forma pollere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 5:9)
Quid prelarga manus Nature possit et in quo Gracius effundat dotes, exponit in isto, In quo, pubescens tenera lanugine florum, Sideribus stellata suis, succensa rosarum Murice, terra nouum contendit pingere celum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 10:4)
Hic risus sine tristicia, sine nube serenum, Delicie sine deffectu, sine fine uoluptas, Pax expers odii, requies ignara laboris, Lux semper rutilans, sol ueri luminis, ortus Nescius occasus, gratum sine uespere mane;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:2)
Ergo suam solers matrona recurrit ad artem Et presigne, decens, rutilans, immitabile, tersum, Grandi diffusum spacio scriptumque figuris Presentat Fronesi speculum, quo cuncta resultant Que locus empireus in se capit, omnia lucent, Que mundus celestis habet, sed dissona rerum Paret in hiis facies.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:13)
Genarum ignis purpureus, rosarum succensus murice, dulci flamma faciem amicabat:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:15)
regalis autem diadematis corona rutilans, gemmarum scintillata choreis, in capite superne fulgurabat;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:27)
Quarum prima rosei coloris flammata murice, rosam visibus praesentabat:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:50)
Lapis ultimus margarita erat, quae rutilantis coronae margini insita, luce lucens aliena, a carbunculo luminis mendicabat suffragia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:76)
Illic forma rosae, picta fideliter, A vera facie devia paululum, Aequabat proprio murice purpuram, Telluremque suo sanguine tinxerat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:1)
Ver, quasi fullo novus, reparando pallia pratis Horum succendit muricis igne togas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:3)
Sic urtica rosis, alga hyacinthis, Argento scoria, murice fucus [0461B] Formae pauperiem palliat, ut sic Interdum redimant crimina vultus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:7)
Plato ingenii splendore rutilabat sidereo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION