라틴어 문장 검색

Sed exasperaverunt eum et iurgati sunt, et adversati sunt illi habentes iacula.
궁수들이 그를 어지럽히고 그에게 활을 쏘며 덤벼들었어도 (불가타 성경, 창세기, 49장23)
Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas super nervum ut sagittent in obscuro rectos corde.
보라, 악인들이 활을 당기고 화살을 시위에 메겨 마음 바른 이들을 어둠 속에서 쏘려 한다. (불가타 성경, 시편, 11장2)
Et sagittavit illos Deus subito factae sunt plagae eorum,
그러나 하느님께서 그들을 화살로 쏘시리니 그들은 순식간에 상처를 입으리라. (불가타 성경, 시편, 64장8)
ut sagittent in occultis immaculatum Subito sagittabunt eum et non timebunt,
무죄한 이를 숨어서 쏘려 합니다. 느닷없이 그를 쏘고서는 두려워하지도 않습니다. (불가타 성경, 시편, 64장5)
Quaeso ut mihi asseras quae sint iliae poenae quae propter hoc imminere videntur, ut, quum praevisae fuerint, earum me minus valeant iacula laedere, quia praevisa minus iacula ferire dicuntur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 12:2)
Quem enim amoris iacula tangunt nil aliud cogitat nec sibi utile credit nisi coamanti placere et eius semper ministeriis inservire, et in amore neglectum vel amissum sibi male compensat amicum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 8:9)
In hac Turcorum defensione et reluctatione, quidam miles illorum ferocissimi animi et cordis non parce desudabat arcu et jaculis, et (quod dictu mirabile est) in vulnere sibi illato diffisus vitae, procul abjecto clypeo, manifeste opposuit pectus telis cunctorum, et rupea saxa in medium vulgus ambabus manibus torquebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 66:8)
Ejusdem Amasae hasta et sagitta omnium Turcorum sagittis incomparabilis erat, arcu omnes praeibat in sagittando;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 16:8)
ut si quae de adventu gentilium pro vero comperta in aures eorum sonuissent, aut oculis eorum deprehendissent, absque mora ad exercitum referrent, ut provisi principes minus jacula infestantium timerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 26:5)
Verum illorum adventu cognito, et igne jam circa machinam saepius advolante, Reynoldus quidam miles regis, arte sagittandi peritissimus et magister sagittariorum, socios ad defensionem admonet;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 40:1)
et qualiter Hugo eadem caede sagittatus, animam exhalaverit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 9:2)
In una de septem navibus viri Sarraceni et sagittarii, viri fortissimi et claritate pretiosarum vestium fulgentes inerant, dono regi adducti, et qui nullis in regione Jerusalem sagittandi arte inferiores haberentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 26:5)
Equitare, natare, sagittare, cestibus certare, aucupare, scaccis ludere, versificari.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 62:2)
His auditis, velut cervus sagittatus in jecore haeret saucius.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:1)
et occiso Mezentio Ascanium sicut I. Caesar scribit Iulum coeptum vocari, vel quasi ἰοβόλον, id est sagittandi peritum, vel a prima barbae lanugine quam ἴουλον Graeci dicunt, quae ei tempore victoriae nascebatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2677)

SEARCH

MENU NAVIGATION