라틴어 문장 검색

Quis autem hoc totum, quod non dicendo dicere conatus sum et dicendo non dicere, quis hoc possit serenissima et sincerissima mente contueri eoque contuitu beatitudinem ducere, atque in id quod intuetur, deficiens quodam modo se oblivisci et pergere in illud, cuius visione sibi vilis est, quod est inmortalitate indui et obtinere aeternam salutem, per quam me salutare dignamini - quis hoc possit, nisi qui omnes superbiae suae toros inanes peccata sua confitens complanaverit seque substraverit mitem atque humilem ad excipiendum doctorem deum?
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 5:4)
"Quam ubi primum inductam oblatamque sibi conspexit Venus, laetissimum cachinnum extollit, et qualem solent frequenter irati caputque quatiens et ascalpens aurem dexteram Tandem inquit Dignata es socrum tuam salutare?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:62)
Sed et oraculum caeleste, quod illi quondam exulanti apud Redualdum regem Anglorum pietas diuina reuelare dignata est, non minimum ad suscipienda uel intellegenda doctrinae monita salutaris sensum iuuit illius.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII.3)
Salutare tuum exspectabo, Domine!
주님, 제가 당신의 구원을 기다립니다. (불가타 성경, 창세기, 49장18)
Incrassatus est dilectus et recalcitravit; incrassatus, impinguatus, dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Petra salutari suo.
여수룬은 살이 찌더니 불평을 늘어놓았다. 살이 찌고 몸이 불어나 기름기가 흐르더니 자기를 만드신 하느님을 저버리고 제 구원의 바위이신 분을 업신여겼다. (불가타 성경, 신명기, 32장15)
Quae cadens in faciem suam et adorans super terram dixit ad eum: " Unde mihi hoc, ut invenirem gratiam ante oculos tuos, et nosse me dignareris peregrinam mulierem? ".
그러자 룻은 얼굴을 땅에 대고 절하며 그에게 말하였다. “저는 이방인인데, 저에게 호의를 베풀어 주시고 생각해 주시니 어찌 된 영문입니까?” (불가타 성경, 룻기, 2장10)
Et oravit Anna et ait: " Exsultavit cor meum in Do mino, exaltatum est cornu meum in Deo meo; dilatatum est os meum super inimicos meos, quoniam laetata sum in salutari tuo.
한나가 이렇게 기도하였다. “제 마음이 주님 안에서 기뻐 뛰고 제 이마가 주님 안에서 높이 들립니다. 제 입이 원수들을 비웃으니 제가 당신의 구원을 기뻐하기 때문입니다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 2장1)
profecto non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum, quia dignatus est Dominus facere vos sibi populum.
주님께서는 당신의 위대하신 이름 때문에 당신 백성을 물리치지 않으실 것이오. 주님께서는 여러분을 당신 백성으로 만드시기를 원하셨소. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 12장22)
dignare igitur benedicere domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te, quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum ".
이제 당신 종의 집안에 기꺼이 복을 내리시어, 당신 앞에서 영원히 있게 해 주십시오. 주 하느님, 당신께서 말씀하셨으니, 당신 종의 집안은 영원히 당신의 복을 받을 것입니다.” (불가타 성경, 사무엘기 하권, 7장29)
Canite Domino, omnis terra, annuntiate ex die in diem salutare eius.
주님께 노래하여라, 온 세상아. 나날이 선포하여라, 그분의 구원을. (불가타 성경, 역대기 상권, 16장23)
Nos autem alium Deum nescimus praeter eum, a quo speramus quia non despiciet nos nec auferet salutare suum a genere nostro.
그러나 우리는 그분 말고는 다른 신을 알지 못합니다. 그러므로 그분께서 우리나 우리 겨레 가운데 아무도 업신여기지 않으시리라고 우리는 희망할 수가 있습니다. (불가타 성경, 유딧기, 8장20)
Nunc autem derident me iuniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei;
그러나 이제는 나를 비웃네, 나보다 나이 어린 자들이. 나는 그 아비들을 내 양 떼를 지키는 개들과도 앉히려 하지 않았을 터인데. (불가타 성경, 욥기, 30장1)
ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion exsultem in salutari tuo.
그러면 저는 당신의 찬양받을 행적을 낱낱이 이야기하고 딸 시온의 성문에서 당신의 구원으로 환호하오리다. (불가타 성경, 시편, 9장15)
“ Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus ponam in salutari illum, quem despiciunt ”.
“가련한 이들에 대한 핍박과 가난한 이들의 신음 때문에 이제 내가 일어서리라.” 주님께서 이르신다. “그가 갈망하는 대로 나 그를 구원으로 이끌리라.” (불가타 성경, 시편, 12장6)
Ego autem in misericordia tua speravi Exsultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino, qui bona tribuit mihi.
저는 당신 자애에 의지하며 제 마음 당신의 구원으로 기뻐 뛰리이다. 제게 은혜를 베푸셨기에 주님께 노래하오리다. (불가타 성경, 시편, 13장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION