라틴어 문장 검색

o cara salve terra, tibi tot barbarae dedere gentes spolia, tibi felix diu potentis Asiae Troia summisit manus, quid ista vates corpus effusa ac tremens dubia labat cervice?
(세네카, 아가멤논 14:3)
sed cum consili tui bene fortiterque suscepti eum tibi finem statueris quem ipsa fortuna terminum nostrarum contentionum esse voluisset, oro obtestorque te pro vetere nostra coniunctione ac necessitudine proque summa mea in te benevolentia et tua in me pari, te ut nobis, parenti, coniugi tuisque omnibus quibus es fuistique semper carissimus, salvum conserves, incolumitati tuae tuorumque, qui ex te pendent, consulas, quae didicisti quaeque ab adulescentia pulcherrime a sapientissimis viris tradita memoria et scientia comprehendisti, iis hoc tempore utare, quos coniunctos summa benevolentia plurimisque officiis amisisti, eorum desiderium, si non aequo animo, at forti feras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 22 2:2)
Adice nunc quod, cum semper praedices cariorem tibi spiritu tuo Caesarem esse, fas tibi non est salvo Caesare de fortuna queri.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 40:1)
te oro et obsecro, T. Pomponi, si me omnibus amplissimis, carissimis iucundissimisque rebus perfidia hominum spoliatum, si me a meis consiliariis proditum et proiectum vides, si intellegis me coactum ut ipse me et meos perderem, ut me tua misericordia iuves et Quintum fratrem qui potest esse salvus sustentes, Terentiam liberosque meos tueare, me, si putas te istic visurum, exspectes, si minus, invisas, si potes, mihique ex agro tuo tantum adsignes quantum meo corpore occupari potest, et pueros ad me cum litteris quam primum et quam saepissime mittas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 19 6:1)
Et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem. Ibi locutus est: "Salvare, agitur de vita tua; noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione; sed in monte salvum te fac, ne pereas".
그들은 롯의 가족을 밖으로 데리고 나와 말하였다. “달아나 목숨을 구하시오. 뒤를 돌아다보아서는 안 되오. 이 들판 어디에서도 멈추어 서지 마시오. 휩쓸려 가지 않으려거든 산으로 달아나시오.” (불가타 성경, 창세기, 19장17)
Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel dicens: " Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea ".
야곱은 “내가 서로 얼굴을 맞대고 하느님을 뵈었는데도 내 목숨을 건졌구나.” 하면서, 그곳의 이름을 프니엘이라 하였다. (불가타 성경, 창세기, 32장31)
At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos dicens: " Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi? Adhuc vivit? ".
요셉은 그들에게 인사하고 물었다. “전에 너희가 말한 늙은 아버지는 잘 계시느냐? 아직도 살아 계시느냐?” (불가타 성경, 창세기, 43장27)
Vos cogitastis de me malum; sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.
형님들은 나에게 악을 꾸몄지만, 하느님께서는 그것을 선으로 바꾸셨습니다. 그것은 오늘 그분께서 이루신 것처럼, 큰 백성을 살리시려는 것이었습니다. (불가타 성경, 창세기, 50장20)
Post hunc fuit Samgar filius Anath, qui percussit de Philisthim sescentos viros stimulo boum; et ipse quoque salvum fecit Israel.
에훗 다음에는 아낫의 아들 삼가르가 나왔다. 그는 소몰이 막대로 필리스티아인 육백 명을 쳐 죽였다. 삼가르도 이렇게 이스라엘을 구원하였다. (불가타 성경, 판관기, 3장31)
Dixitque Gedeon ad Deum: " Si salvum facis per manum meam Israel, sicut locutus es,
기드온이 하느님께 아뢰었다. “이미 이르신 대로 저를 통하여 이스라엘을 구원하시렵니까? (불가타 성경, 판관기, 6장36)
Et dixit Saul ad Dominum, Deum Israel: " Quid est quod non responderis servo tuo hodie? Si est in me aut in Ionathan filio meo iniquitas ista, Domine, Deus Israel, da Urim; sed, si est haec iniquitas in populo tuo Israel, da Tummim ". Et deprehensus est Ionathan et Saul; populus autem salvus evasit.
사울이 주 이스라엘의 하느님께 “분명히 알려 주십시오.” 하고 말씀드렸더니, 요나탄과 사울이 뽑히고 백성은 풀려났다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 14장41)
Ingressus ergo Ioab ad regem in domo dixit: " Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam hodie et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam concubinarum tuarum.
그때 요압이 임금의 거처로 들어가 말하였다. “임금님께서는 오늘 이 종들의 얼굴을 부끄럽게 하셨습니다. 저희는 오늘 임금님의 목숨과 임금님 아들딸들의 목숨과 왕비와 후궁들의 목숨을 구해 드렸습니다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 19장6)
Laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero.
찬양받으실 주님을 불렀을 때 나는 원수들에게서 구원되었네. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 22장4)
Et populum pauperem salvum facies et oculos superborum humiliabis,
가련한 백성은 구원하시지만 거만한 자들은 끌어내리시려고 지켜보십니다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 22장28)
Anno autem septimo misit Ioiada et assumens centuriones Carum et cursorum introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis foedus; et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis
칠 년째 되던 해에 여호야다가 사람을 보내어 카리 사람 백인대장들과 호위병 백인대장들을 데려다가, 자기가 있는 주님의 집으로 들어오게 하였다. 그는 그들과 계약을 맺고 주님의 집에서 맹세하게 한 다음, 왕자를 보여 주었다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 11장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION