라틴어 문장 검색

Dixit autem Dominus ad Iehu: " Quia studiose fecisti, quod rectum erat in oculis meis et omnia quae erant in corde meo fecisti contra domum Achab, filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel ".
주님께서 예후에게 말씀하셨다. “네가 내 눈에 드는 옳은 일을 하였으니 참 잘하였다. 내가 마음에 품은 그대로 아합 집안의 일을 처리하였다. 그러므로 너의 사 대 자손까지 이스라엘의 왕좌에 앉을 것이다.” (불가타 성경, 열왕기 하권, 10장30)
Sed et a me praeceptum est quomodo agere debeatis cum senioribus Iudaeorum illis, qui aedificant domum Dei illam: ut de arca regis, id est de tributis, quae dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis sine intermissione.
이제 그 하느님의 집을 다시 짓도록 그대들이 유다인들의 원로들을 도와서 해야 할 일에 관하여, 내가 이렇게 명령을 내린다. 왕실 재산 곧 유프라테스 서부 지방에서 받는 조공에서, 지체하지 말고 그 사람들에게 어김없이 비용을 내어 주어라. (불가타 성경, 에즈라기, 6장8)
Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna et populum, qui extenderit manum suam, ut contemnat et dissipet domum Dei illam, quae est in Ierusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo ".
어떤 임금이든 민족이든 손을 대어 이 칙령을 어기거나, 예루살렘에 있는 그 하느님의 집을 허물면, 당신의 이름을 그곳에 머무르게 하신 하느님께서 그들을 거꾸러뜨리실 것이다. 나 다리우스가 명령을 내리니 어김없이 시행하여라.” (불가타 성경, 에즈라기, 6장12)
Hos Duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens: " In viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis;
예수님께서 이 열두 사람을 보내시며 이렇게 분부하셨다. “다른 민족들에게 가는 길로 가지 말고, 사마리아인들의 고을에도 들어가지 마라. (불가타 성경, 마태오 복음서, 10장5)
et misit nuntios ante conspectum suum. Et euntes intraverunt in castellum Samaritanorum, ut pararent illi.
그래서 당신에 앞서 심부름꾼들을 보내셨다. 그들은 예수님을 모실 준비를 하려고 길을 떠나 사마리아인들의 한 마을로 들어갔다. (불가타 성경, 루카 복음서, 9장52)
Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum et videns eum misericordia motus est,
그런데 여행을 하던 어떤 사마리아인은 그가 있는 곳에 이르러 그를 보고서는, 가엾은 마음이 들었다. (불가타 성경, 루카 복음서, 10장33)
et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens ei; et hic erat Samaritanus.
예수님의 발 앞에 엎드려 감사를 드렸다. 그는 사마리아 사람이었다. (불가타 성경, 루카 복음서, 17장16)
Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis: " Dixit mihi omnia, quaecumque feci! ".
그 고을에 사는 많은 사마리아인들이 예수님을 믿게 되었다. 그 여자가 “저분은 제가 한 일을 모두 알아맞혔습니다.” 하고 증언하는 말을 하였기 때문이다. (불가타 성경, 요한 복음서, 4장39)
Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum, ut apud ipsos maneret; et mansit ibi duos dies.
이 사마리아인들이 예수님께 와서 자기들과 함께 머무르시기를 청하자, 그분께서는 거기에서 이틀을 머무르셨다. (불가타 성경, 요한 복음서, 4장40)
Responderunt Iudaei et dixerunt ei: " Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu et daemonium habes? ".
유다인들이 예수님께, “우리가 당신을 사마리아인이고 마귀 들린 자라고 하는 것이 당연하지 않소?” 하였다. (불가타 성경, 요한 복음서, 8장48)
Et illi quidem testificati et locuti verbum Domini, redibant Hierosolymam et multis vicis Samaritanorum evangelizabant.
베드로와 요한은 주님의 말씀을 증언하고 전파한 뒤, 예루살렘으로 돌아가면서 사마리아의 많은 마을에 복음을 전하였다. (불가타 성경, 사도행전, 8장25)
Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: " Quomodo tu, Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? ". Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis.
사마리아 여자가 예수님께 말하였다. “선생님은 어떻게 유다 사람이시면서 사마리아 여자인 저에게 마실 물을 청하십니까?” 사실 유다인들은 사마리아인들과 상종하지 않았다. (불가타 성경, 요한 복음서, 4장9)
multo amplius illi qui Origenis tot et tantis haeresibus irretiti expositiones atque sententias tam studiose ad nostram transtulerunt atque induxerunt aedificationem, cum ex infidelitate damnabiliores omnibus, ut dictum est, constet esse haereticos.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:2)
Audacia multa videmini legis resistere voluntati, quum dicitis temerarie fieri, si aliquis ultra modum propter hominum imbecillitatem lege mirabiliter definitum legis studeat adimplere mandatum, quum evangelica veritate dicatur (dixisse) hospiti vulneratum recipienti Samaritanum, certo illi pondere oblato argenti:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 15:2)
Attenuat etiam amorem blasphemia in Deum vel suos sanctos illata et ecclesiasticae religionis irrisio et elemosynarum studiose pauperibus facta detractio.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION