라틴어 문장 검색

ille vero etiam quotiens in alterum latus praeponderans declinarat sarcina, cum deberet potius gravantis ruinae fustes demere et levata paulisper pressura sanare me, vel certe in alterum latus translatis peraequare, contra, lapidibus additis insuper, sic iniquitati ponderis medebatur.
(아풀레이우스, 변신, 7권 15:7)
namque ille alius asinus, divinato et antecapto meo cogitatu, statim se mentita lassitudine cum rebus totis offudit, iacensque in mortuum non fustibus, non stimulis, ac ne cauda et auribus cruribusque undique versum elevatis temptavit exsurgere, quoad tandem fustibus, postumae spei fatigati secumque collocuti, ne tam diu mortuo, immo vero lapideo asino servientes fugam morarentur, sarcinis eius mihi equoque distributis, destricto gladio poplites eius totos amputant, ac paululum a via retractum per altissimum praeceps in vallem proximam etiam nunc spirantem praecipitant.
(아풀레이우스, 변신, 4권 5:2)
iamque confecta bona parte itineris et viae spatio defectus et sarcinae pondere depressus ictibusque fustium fatigatus atque etiam ungulis extritis iam claudus et titubans, rivulum quendam serpentis leniter aquae propter insistent, subtilem occasionem feliciter nactus cogi tabam totum memet flexis scite cruribus pronum abicere, certus atque obstinatus nullis verberibus ad ingrediundum exsurgere, immo etiam paratus non fusti tantum sed machaera perfossus occumbere.
(아풀레이우스, 변신, 4권 4:2)
Cumque vidisset asina stantem angelum Domini, concidit sub pedibus sedentis; qui iratus vehementius caedebat fuste latera eius.
나귀는 주님의 천사를 보고 발라암을 태운 채 주저앉아 버렸다. 발라암은 화가 나서 지팡이로 나귀를 때렸다. (불가타 성경, 민수기, 22장27)
Et consuluerunt post haec Dominum, utrumnam venisset illuc vir. Responditque Dominus: " Ecce absconditus est inter sarcinas ".
그들이 다시 주님께, “그 사람이 여기에 와 있습니까?” 하고 여쭈어 보자, 주님께서 말씀하셨다. “그렇다, 저기 짐짝 사이에 숨어 있다.” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 10장22)
Derelinquens autem David vasa, quae attulerat, sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis et interrogabat, si omnia recte agerentur erga fratres suos.
다윗은 가지고 온 짐을 짐 지키는 군사에게 맡기고, 전열로 달려가 형들에게 문안하였다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 17장22)
Tunc David ait viris suis: " Accingatur unusquisque gladio suo! ". Et accincti sunt singuli gladio suo, accinctusque est et David ense suo, et secuti sunt David quasi quadringenti viri; porro ducenti remanserunt ad sarcinas.
다윗이 자기 부하들에게 “모두 허리에 칼을 차라.” 하고 이르자, 모두 허리에 칼을 찼다. 다윗 자신도 허리에 칼을 찼다. 이리하여 부하 사백 명가량은 다윗을 따라 올라가고, 이백 명은 남아서 물건을 지켰다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 25장13)
nec audiet vos quisquam super sermone hoc; aequa enim pars erit descendentis ad proelium et remanentis ad sarcinas, et similiter divident ".
이 일을 두고 누가 그대들의 말을 들을 것 같소? 싸우러 나갔던 사람의 몫이나 뒤에 남아 물건을 지킨 사람의 몫이나 다 똑같아야 하오. 똑같이 나눠 가져야 하오.” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 30장24)
Quasi stipulam aestimat fustem et deridet vibrantem acinacem.
몽둥이를 지푸라기같이 여기고 표창이 날아드는 소리에도 코웃음칠 뿐. (불가타 성경, 욥기, 41장21)
Narratio fatui quasi sarcina in via, sed in labiis sensati invenietur gratia.
교훈은 분별없는 자에게 족쇄와 같고 오른손에 채운 수갑과 같다. (불가타 성경, 집회서, 21장19)
Veniet in Aiath, transibit per Magron, apud Machmas deponit sarcinas suas;
아얏에 이른다. 미그론을 지나 미크마스에 군수품을 맡긴다. (불가타 성경, 이사야서, 10장28)
Congrega de terra sarcinam tuam, quae habitas in obsidione,
포위된 채 살아가는 자들아 땅에서 너희 보따리를 모아들여라. (불가타 성경, 예레미야서, 10장17)
Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste ". Et ait rex: " Do tibi ".
임금은 “너에게 허락을 내린다.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 다니엘서, 14장26)
Et adhuc ipso loquente, ecce Iudas, unus de Duodecim, venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi.
예수님께서 아직 말씀하고 계실 때에 바로 열두 제자 가운데 하나인 유다가 왔다. 그와 함께 수석 사제들과 백성의 원로들이 보낸 큰 무리도 칼과 몽둥이를 들고 왔다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 26장47)
In illa hora dixit Iesus turbis: " Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me? Cotidie sedebam docens in templo, et non me tenuistis ".
그때에 예수님께서는 그 무리에게도 이렇게 이르셨다. “너희는 강도라도 잡을 듯이 칼과 몽둥이를 들고 나를 잡으러 나왔단 말이냐? 내가 날마다 성전에 앉아 가르쳤지만 너희는 나를 붙잡지 않았다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 26장55)

SEARCH

MENU NAVIGATION